BCCCAP00000000000000000000761
DE APOSTOLATU INTER SCHISMATlCOS • EUROPA 575, nuncupatae commisit, qui tamen, quinquennio elapso, schisma– ticorum odio et insectationibus conterriti, illam relinquere coacti sunt. Exinde an. 1841 eadem S. Oongregatio ad hanc excolendam vineam Fr. Oapuccinos advocavit, qui, duce Andrea (Oanov:a) a · Garessio, illuc eodem anno pervenerunt. Rerum adiuncta erant pessima; catholici pauci et hi turcica tyrannide premebantur· nimis a turcis despecti; item pauca aderant sacella squalida,. quavis omnino sacra deficiente supellectile; hospitia vero erant pauperrima stramentis tantum tecta. Ex altera autem parte schi– smatici prius adventui, dein vero actioni missionariorum adver– santur. Inter tot igitur rerum discrimina et difficultates opus. suum apostolicum missionarii adgrediuntur,; collabantia in primis. sacella restaurant, immo ' et nova e fundamentis excitant; in _ singulis paraeciis scholas aperiunt vel instituunt, ceteraque huius– modi alacriter opera pro· bono animarum et civilis societatis constituunt, quare mox catholicorum animos erigunt inimico– rumque sibi mentem conciliavere. Porro an. 1843 praefectura ad dignitatem vicariatus apostolici evehitur, atque primus desginatus ecclesiasticus praesul Andreas Oanova, qui insuper an. 1847 dignitate episcopali decoratur. Is– « omnibus omnia factus » strenue usque ad obitum (t 1866) cum sociis adlaboravit ; contendebat praecipue ut unionem schisma– ticorum obtineret cum ecclesia romana; et revera ex ipsis non pauci an. 1861 ad Ohristi ovile redeunt; praeterea indefesse ter– tium Ordinem franciscalem propagabat et, ingravescente pestí– fera lue, an. 1848 missionarii corporibus animabusque infectorum. medendo incolarum generose alacriterque accurrunt. Andreas Oanova egregios habuit successores. Franciscus Do– minicas Reynaudi a Villafranca, qui anno 1841 illuc pervene– rat et ab an. 1848 munere vicarii generalis fungebatur, munus vicarii apostolici an. 1867 suscepit creatus episcopus tit. Aegeae ;, exinde opera apostolica llOVUiil vigorem et incrementum acci– piunt. Post concilium Vaticanum cui interfuerat, episcopus Rey– naudi seminarium instauravit ad clerum indigenam formandum • et an. 1872 publicum pupillorum hospitiumseu orphanotrophium a fundamentis erexit; tempore bélli ínter Russiam et Turcas com– motum (1877) prorsus egregie se gessit ac beneficum opus ab eo praestitum uno ore laudibus celebratum est, adeo ut, bello composito, ínter socios conventus nationalis a civibns fuerit coo-– ptatus, immo ipsius conventus praeses postea electas ; praeterea.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz