BCCCAP00000000000000000000761
574 SECTIO VI : DE ACTIONE APOSTOLICA apostolicum ministerium exercent; et an. 1767 praefecti iuris- . dictio ad Nisna {Ucraina), Mostok in :finibus Persidis et ad montem Oaucasum profertur. Munus apostolicum sub immediata ·s. Congregationis de Prop. Fide iurisdictione exercebatur, sed quia iam Nuntius Varvasiae universim in Russiae regionibus• suam habebat potestatem, an. 1777 ídem petiit et obtinuit ut titulus praefecti et missionarii abrogarentur. Deinceps igitur praefectus appellabitur superior missionis, missionarii autem no– mine parochorum designabuntur (1). Aliqui sodales religiosi e Gallia expulsi an. 1799 in urbem Odessae demigrarunt; insequente autem anno 1800 a S. Prop.. Fidei Oongregatione destinatur Augustinus a Pisauro, qui curam catholicorum in illa urbe degentium susciperet, et reapse, con– fratrum Galliae sociata opera, hospitium et ecclesiam inibi ape– rire potuit. Labentibus annis semper unus aut alter ibídem sacra faciebat. Jacobus a Patavio die 11 iun. an. 1848 vi expel– litur; an. 1849 obiit Vinceutius ab Urbania et sic missio inter– imitur. An. 1910 uti parochi catholicorum ltaliae ibi degentium mittuntur duo alumni Instituti Apostolici Orientis, qui postea an. 1913 inde et ipsi expelluntur (2). 518. - Historia vicari atus apostolici Sophiae et Philippopolis apte in tres periodos dividí potest, nimirum: a) a sua institu– tione usque ad Apostolici Instituti Orientalis erectionem;. b) exinde usgue ad huius Instituti abrogationem ; e) ad nostros usque dies. Omni autem tempore eximios liabuit praesules, qui tum de christiana religione tum de civili societate optime sunt meriti, et consociatis missionariorum viribus copiosam in domi– nico agro collegerunt messem. Vicariatus apostolicus comprehendit dimidiam fere Bulgariam et totam Romeliam orient alem; eius vero primordia aban. 1759 repetuntur, sed quia :fideles christiani sub turcica tyrannide iace– bant et continuis schismaticorum vexationibus erant obnoxii, missionarii aegre omnino sacrum ministerium exercere poterant. Necesse igitur erat rem aliquo modo componere; guare S. Con– gregatio de Prop. Fide an. 1835 hanc vineae dominicae portionem religiosis in Austria sodalibus congregationis a Smo. Redemptore (1) Cf. AOC, 1906, t. XXII, p. 59 sq. (2) Cf. GIAVANNI BAT, DA S. LORENZO, O.F.M.CAP., La mia missione in Russia. Memorie storiche sulla religione cattolica e lo czarismo, Geraoe Sup., 1928.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz