BCCCAP00000000000000000000761

' DE APOSTOLA.TU INTER SCHISMATICOS • EUROPA 573 m1ss10nis Smyrnensis stationes in territorio turcico exstantes praefecturae Trapezuntis adiudicatae sunt. 517. - Ad praefecturam Moscoviae sive Russiae quod spectat, Helveticus Udalricus a Rorschach, qui an. 1755-57 illi praeerat, obtinuit ut plures ex provincia Bohemiae sodales religiosi mue destinarentur ; exinde moderatores huius provinciae, suffragan– tibus etiam Aulae Austriacae administris, enixe postulabant ut eisdem praefectura committeretur. Ni.hilo tamen secius Bene– dictus XIV litteris ad imperatorem missis (5 iul. 1755) fassus est, perdurantibus rerum adiunctis, id haud facile :fieri posse : « Quoad apostolicas missiones, quae per dilectos :filios fratres Ordinis Minorum S. .Francisci Oapuccinormn provinciarum Ita– liae, Bohemiae et Helvetiae multis abhinc annis in Moscoviae •regionibus peraguntur; praeter distributionem iam accommode ordinatam atque hactenus servatam, praesens rerum conditio et urgens earundem missionum necessitas iure ac· me1·ito exigunt, · ut missionarii inibi sint; qui linguas teutonicam, gallicam et italicam perfecte calleant et loquantur. Eapropter in praesentia par aequumque ducimus initam fümatamque rationem haud ita facile posse mutari, verentes maxime ne turbis inordinationi– busque tribuatnr. occasio ». Addit vero Pontifex Summus mis– i:;ionarios mittendos esse imperatori non suspectos (1). !taque tum helvetici tum bohemici mittuntur, et neque uni neque alteri provinciae praefoctura proprie commíttitur, sed ab an. 1759 fere orones ·missionarii ex Bohemica provincia seliguntur. ' Oatharina II an. 1762 Petro III in solio sufficitur et quoniam infeliciter pravis doctrinis haereticorum inhaeserat, schisma grae– cum amplexata est. Ex illo tempore aerumnarum aetas pro mis– sione initur, quae an. 1765 augentur quum duo missionarii, sci– licet praefectus Angelus a Raudnitz et Aloisius a Praga, se potius Deo et praeceptis ecclesiae quam · votis et placitis imperatricis obedire velle faterentur in proprU officii munere, ideoque sepul– turam ecclesiasticam cuidam indigno viro denegarunt, qui pro– pterea vi a praefectura expelluntur et ob rectam suam se ge– rendí rationem a S. Oongregatione meritas obtinuerunt lauda– tiones. Difficultatibus minime refragantibus, missionarii alac:riter (1) Of. CLEMENTE DA TERENZIO, Le missioni dei Minori Cappucoini, t. VII, p. 201 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz