BCCCAP00000000000000000000761
566 SECTIO VI : DE A.CTIONE APOSTOLICA. ab haeresiarchis obiectiones allatae diluerentur. Opus constat duobus voluminibus et piures practicas considerationes continet ad lectores quibus destinatur valde idoneas ; singulari autem modo auctor in eo disseruit de Summo Ponti:fice (1). 510. - Fautores sectarum haereticalium, qui per saeculum XIX ecclesiam Christi contemnebant et oppugnabant, nihil prorsns novi afterebant; sed veteres cuiusque aetatis fallacias, fraudes et cavillationes iterabant, centies iam confutatas et pro– fligatas. In Italia autem iidem sociata utuntur opera sectarum clandestinarum, quae saeculari Summi Ponti:ficis potestati ad– versabantur, quae paulatim desiit et tandem abrogatur; haeretici vero falsae libertatis spiritu abrepti unitatem religiosam gentium Italicarum frangere contendunt ignorantia vulgi, plebis pauper– tate et turbu1entis rerum adiunctis, quibus societas civilis ver– sabatur, abutentes (2). At in omnibus provinciis seu regionibus inter oppugnatores errorum inveniuntur scriptores Ordinis, qui generatim etiam mu– nere concionatoris perfunguntur, ideoque suis apostolicis perlu– strationibus per rura et per urbes serpentes errores detegebant et efficaciter verbo et scripto impugnabant. Generale propositum 1ibrornm et opusculorum, quae ipsi publice typis vulgabant, hoc est, videlicet : populum erudire eique perniciosa consectaria ¡,ate– :facere quaé a doctrinis novatorum societati religiosae ac civili obveniunt; itaque non eruditas dissertationes tradunt, quales in scholis magistri tradere solent, sed faéiles omnique personarum coetui accommodatas explanationes. In Romandiola duo prae ceteris recensendi sunt scriptores, ni– mirum : Dominicus (Modanesi) a Russi, qui fundamentale princi– pium falsitatis lutheranae, scilicet privatam sacrarum Scriptu.. rarum interpretationem, labefactavit et deinde contra aposta– tam Aloisium de Sanctis dogma purgatorii roboravit, sicut antea fecerat circa confessionem sacrarnentalem; postquam autem oh infirmam valetudinem an. 1875 habitum religiosum exuit, alia (1) Due istruzioni familiai·i in dialogo sopi-a il Capo visibile della cattolica Chiesa acomodate pel popolo e specialmente per la gioventu di Poschiavo, Bresoia, 1783; - Dialoghi · per istruzione de' cattolici e lume de' protestanti, sotto la protezione di Maria Sma. antemui•ale per la Va/tellina cont1'0 tutti gli eri-ori, 2 voH., Trento, 1791. (2) Of, I. GIORDANI, I protestanti alla conquista d'ltalia, Milano, 1931; O. ORIVELLI, S. J., I protestanti in Italia, Isola del Liri, 1936. ·
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz