BCCCAP00000000000000000000761
DE CONTROVERSIIS 565 sit ratio et via doctrinam propagandi vel oppugnandi. Insuper est animadvertendum quod vocabulo «protestantismo» signifi– care intendimus conglobatim omnes et singulas. sectas seu fac– tiones, quae praesertim inde a saeculo X[X multiplicantur et diversis inter se opinionibus dividuntur, quaeque nihil fere com– mune ínter se habent nisi odium contra ecclesiam a Christo Do– mino fundatam, quam Eius in terris Vicarius moderatur. 509. - Post medium saeculum XVIII propagatores prote– stantismi, facile consoci~ntur cum fautoribus sic dicti muminismi tum ad asseclas sibi conciliandos et convertendos, tum ad dogmata catholica aspernenda atqne eiuranda. Quo factmn est ut novi sequaces ad despicientiam seu indifferentiam, ut aiunt, religiosam propendunt, acrius Ohristi ecclesiaru contemnendo eamque probris afficiendo. Porro apalogetae qui serpentes ratio– nalismi et materialismi errores confutabant, etiam contra pro– testantes veritatem catholicam vindicabant. Praeterea Andreas a :M:archtal, provinciae Austriae Anterioris sodalis, peculiari tractatu contra ipsos dogma eucbaristicum explanavit (1). Item missionarii in provincia Raetiae sermone et scripto protestanti– cos errores debellabant; atque Viator a Ooccaglio, occasione sibi oblata ob misera,m Pascba,lis a Scapezzano, O. F. :M:. Ref., a fide defectionem, qui an. 1759 in oppido Poschiavo publice religionem abiuraverat, claram explanationem vulgavit dogmatum quae pro– testantes negant vel adulterant, atque eandem propter occasio– nem etiam sodalis Cherubinus a Bogliaco duas epístolas apolo– geticas composuit (2). Pariter quum Antonius a Castignano (t 1811), provinciae Piceni alumnus etin Raetia (Valtellina) mis– sionarius, rerum usu didicisset protestantes omni via et methodo suos errores spargere et di:ffundete, ipse praecipuas fidei veritates plano facilique eloquio sermocinando seu in dialogi formarn explanavit, ut quilibet fidelis cbristianus prae manibus babere posset librum quendam manualem, in quo etiam communiores (1) Ií.urzer abei· gründlicher Beweis der wahi'en Gegenwai•t des Hochheiligsten Fi·onleichnams Jesu Christi untei· den Gestalten Brods und Weins des hl. Saci·aments des Altai·s, Strassbnrg, 1771. (2) VIATORE DA COCCAGLIO, Dilucidazioni ortodosse conti·o la concio-abbiura del P. Pasquale da Scapezzano ora Paolo Lorenzini, in Carteggio de' PP. Viatore e Bona– ventui·a da Coccaglio, Bresoia, 1761. Epistolae Cherubini a Bogliaoo inveninntnr ad · oaloem einsdem operis. Oetera vide apnd ILARINO DA MrLA.N◊, Biblioteca dei Pi•, Min, Cappuccini di I,ombai·dia, p. 291 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz