BCCCAP00000000000000000000761

562 SECTIO VI : DE .A.CTIONE .A.POSTOLIC.A. et Benedictus XIV const. Providas (18 maii 1751) anathemate illam exsecraverint. Quoniam autem eius fautores fraudulenter et captiose :finem et societatis consilia dissimulabant, immo eam mere bene:ficam esse et nullo modo irreligiosam asseverabant, videtur non defuisse sacerdotes saeculares et regulares qui bona :fide illi adhaeserunt, eo vel magis quod in coetibus seu conven– ticulis exercitationes quoqm, religiosae publice adhibebantur, uti accidit .A.losti, an. 1772, quum socii conventiculi provincialis sacrum sacri:ficium missae litare fecerunt in ecclesia Fr. Oapuc– cinorum huius civitatis (1). 505. - Nihilo secius iam ab initio aliqui scriptores et con– cionatores francomurariorum sectam adseruerunt esse soeietatem atbeorum pernieiosissimam, quae ecclesiam et statum subver– tere atque eradicare, :fidem et mores depravare contendebat, quaeque proinde omnino a catholicis vitanda esset. Et sane hoc erat argumentum quod insignis sacer orator .A.ntonius Felix a Senis (1702-1769), die 17 martii an. 1753, coram senatu Lucensi explanare cogitaverat; at illi patres conscripti, nefariae forsitan sectae fautorum timore compulsi, concionem habendam prohi– buerunt; feliciter tamen textus sermonis adservatur et iam edi– tus est, qui non solum praeclaras concionatoris dotes manifestat, sed praecipuas quoque rationes vetantes adhaesionem catholi– corum coetibus a secta constitutis (2) . .A.lius perniciosae sectae adversarius exstitit Felix Maria a Neapoli, qui illius insidias detexit adversos ecclesiam et statum religiosum structas (3). Item (1) Cf. BERTRAND VAN DER SCHELDEN, O.F.M.CAP., La franc-ma9onnerie Belge sous le régime autrichien (1721-1794), p. 390, Louvain, 1923. Operae pretium duoi– mus huno textum ex folio periodioo rnassonioo Le Courrier du Bas-Rhin (22 rnaii an. 1779) exoerpere, nimirum : « Les pi~issances séculieres ne sont pas les seules dont la magonnerie puisse s'honorer, et vous ne vous étes súrement pas douté, mon Tres Ré– verend Pere, qu'elle compte dans ses fastes un Pape, des cardinaux, des dominicains méme et jusqu'a dés capucins "· Cf. ibid., p. 412 sq. (2) Orazione sopra l'accademia de' franc-ma9ons del P. .A.gazzarri Cappuccino predioatore nel duomo di Lucca l'anno 1753, la quale doveva recitarsi nel!a sala del senato il secando sabato di quaresima, ma non gli fu permesso, in AOC, 1914, t. XXX, p. 234-242, 282-283. (3) Dimostrazione della ignoranza e della empieta dell'Italiano anonimo scrittore delle rifiessioni sopra la chiesa in generale, sopra il clero regolare e secolare, eco., 3 voll., Napoli, 1770. Auctor, qui taoito nomine opus insoriptum Rifieesioni etc. edidit vooatur Carolus Antonius Pilati. Historia autem disoeptationis viceri potest apud AP0LLINARIS A V ALENTIA, Bibliotheca Fr. M in. Capuccinorum pmvinciae Neapolitanae, p. 87-89, Romae, 1886.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz