BCCCAP00000000000000000000761

DE CONTROVERSIIS 557 Baeticae et dein episcopus Septae (Oeuta) et demum arcbiepi– scopus Oompostellanus, auctoritatem ecclesiae et exercitium re– ligionis valide defendit, ob quam causam etiam persecutiones sustulit (1). 2. - De dimicatione janseninismi. 499. Quaestiones disceptatae. - 500. Jansenismi fautores. - 601. De his qui ínter jansenismi fautores pe1peram recensentur. - 502. De actione polemica Viato1·fa a Goccaglio. - 503. Jansenismi oppugna– tores. 499. - Jansenismi sectatores continenter atque insidiose suos propagabant errores tU:m circa doctrinam catholicam tum circa .disciplinam ecclesiasticam. Permixtim enim suum inoculabant venenum disserentes de gratia et libero arbitrio, de praedesti– natione et scientia Dei, de auctoritate Summi Ponti:ficis et epi– scopornm, de piis religfonis exercitationibus, de statu religioso et de aliis huiusmodi quaestionib_us. Quae quidem quaesti6nes per saeculum XVIII valde agitabantur etiam inter catholicos diversarum scholarum scriptorJs. Exinde non parva confnsio orta est, ita ut saepe hau<l facile negotium sit distinguere lar– vatos quoslibet jansenismi fautores et sectatores. 500. - Ex nostratibus autem aliqui jansenismi factioni adhae– serunt, sed eorum numerus est prorsns exiguus, eo1·umque vis et e:fficacia f'ere nulla. Fertur jansenistarum causam tueri qui– dam sodalis gallus· nomine Tranquillus sive Osmont du Sellier (t 1770), qui tamen llabitulll religiosum exuerat (2). In Sicilia vero magnum excitavit .rumorem quidam Aloisius a Cefalu ob singulares propositiones ab eo prolatas circa gratiam et praede- (1) Preservat-ivo contra la irreligión, o los planes de la filosofia contra la i·eUgión y el estado, realizados por la Fmncia pai·a subyugar la Europa, Seguidos por Napo– león en la conquista de España y daaos a luz por algunos de nuestros sabios en per• jiidicio de nuestra patria, Cádiz, 2 ed. 1812; 3 ea., ibid., 1813. - Apologia del altar y del trono, o historia de las 1·efo1mas hechas en España en tiempo de las llamadas Cortes e impugnación de algunas doctrinas publicadas en la constitución, diarios y otros escritos contra la religión y el estado, 2 vol!., M::ulrid, 1818; - Exhor– tación pastoral con motivo de la bula expedida por León XII contra toda sociedad secreta, .Santiago, 1827. Cf. Arch. lb. Amei·., 1924, t. XXI, ¡,. 220-221; JUAN B. DE ARDALES, La Divina Pastora y el B. Diego José de Cádiz, p. 638-654, Sevilla, 1949. (2) Cf. H. HURT1m, Nomenclator literai'ius, t. V, col. 56, nota l. ,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz