BCCCAP00000000000000000000761

DE CONTROVERSilS 551 VI DE CONTROVERSIIS 495. - Nobis non est lmmorandum in exitialibus erroribus describendis, post medium saec. XVIII praesertim divulgatis, qui tot damnorum causa fuere in evertendis sanis principiis quibus societas civilis et religiosa fulciebatur. Potius breviter · in boc capite disseremus de bis quae, ut fundamenta religionis et revelationis defenderent et roborarent, perfecerunt scriptores Ordinis adversus incredulos et factiosos viros, qui vexillum im– pietatis praeferebant suisque perniciosissimis libris, tamquam pestífera quadam alluvione, totam Europam inundabant, inso– lenter blaspbemantes quod penitus ignorabant. Sane rem mi– nime facilem reputamus ad certam rerum divisionem illos re– ligionis cbristianae apologetas et defensores redncere, quando– quidem saepe, unus et idem scriptor plures errores detegebat et impugnabat, pluraque concertationum genera excolebat, immo non raro id uno eodemque in opere reperitur. Enitemur tantum quasdam divisiones magis generales statuere, ita tamen ut ge– neratim scripta unius auctoris i-dmul omnia recenseantur, secun- dum bunc ordinem, nempe : · l. ~ De disceptationibus cum bis habitis, qui revelatio- nem et religionem impugnant; 2. - De iansenismo ; 3. - De sectis occultis, seu de francomuratorum secta ; 4. - De baeretica protestantismi secta. l. - Disceptationes cum his qui revelationem et religionem impugnant. 496. Assertores iurium religionis et ecclesiae in Gallia. - 497. Scriptores apologetici Italici. - 498. Apologetae ex cete1·is nationibus. 496. - In Gallia multi increduli et impudentes scriptores nimium rationis bumanae vires exaggerantes divinae revelatio– .nis utilitatem et · necessitatem ausi sunt impugnare, ipsiusque religionis supernaturalis exsistentiam aspernari atque reiicere. Quod quidem impium facinus liberculis lenocinante stilo exaratis -exsequebantur, quo facilius et iucundius incautorum lectorum

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz