BCCCAP00000000000000000000761

DE APOSTOLATU INTER HAERETIOOS 549 dies deficiebant, deliberatum est et a S. Oongregatione petitur eximi a curis praefecturae; verumtamen quia difficilius esset sacerdotes substitutos invenire, petitio superiorum non susci– pitnr (1). An. 1891 praefectura o:ffertur provinciae ·venetiarum; sed nihil factum est, quare decreto S. Oongregationis, die 20 iunii an. i892, concreditur curis provinciae Romanae, quae deinceps illam moderata est (2). Demum an. 1920 eadem S. Oongregatio declaravit hanc regionem ordinariae iurisdictioni episcopi Ooirae deinceps esse subiiciendam ; sodales autem religiosi ibi commo– rantes non amplius a praefecto apostolico, sed per superiorem regularem specialilms facu] tatibus munitum a ministro generali nominatum reguntur (3). Ita post tria saecula indefessi missio– nariorum apostolici laboris apostolica Raetiae praefectura desiit. Missionarii veri erant dominici gregis pastores, nam generatim munere parochorum fungebantur, qui non solum catholicos eru– dire curabant, sed illos insuper ab. haeresi praeservare, ipsosqne haereticos ad Christi ovile reducere satagebant. Difficultates po- , tissimum oriebantur ex prava haereticorum voluntate, tum ex cleri loci parva benevolentia, tum ex impervia quoque loci na- tura et subsidiorum penuria. , 493. ~ Valles Mesolcinae et Oalancae sub iurisdictione erant episcopi Ouriensis ; missionarii autem a S. Oongregatfone de Prop. Fide electi hoc temporis spatio pertinebant ad varias Ita– Jiae provincias. Etenim quum die 27 nov. an. 1787 civile Hel– vetiae gubernium prohibuerit ministro provinciali Mediolanensi quominus negotiis huius m.issionis et regiopis sese interpor- . neret, is praefocturam renuntiavit, quam S. Oongregatio die 20 iun. an. 1789 provinciae Novariensi a B. Laurentio Brundisino nuncupatae commisit (4). Porro an. 1835 superiores in votis habe– bant, hanc missionem Ticinensi custodiae aggregare vel saltem ut custos designatus pro tempore munere praefecti fungeretur. Intierim, ut iam innuebamus, die 14 inn. an. 1839 Nuntius Hel– vetiae constituitur visitator apostolicus (5), et t~ndem decreto (1) Cf. CLEMENTlt DA TERZORIO, Le missioni dei Minori Gappuccini, t. 1, p. 137. (2) Cf. CLEMENTE DA TERZORIO, loe. cit., p . 143 ; AOC, 1892, t . VIII, p. 235. (3) Cf. CLEMENS A TERZORIO, Manuale histoi·icum, p. 52. (4) Hoo tempus diverso modo ab aliis signifioatur. Cf. AOO, 1884-85, t. I, p. 20 j 1890, t. VI, p. 57 ; 1906, t. XXII, p. 58. (5) Cf. BC, t. X, p. 80.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz