BCCCAP00000000000000000000761

548 SECTIO VI : DE ACTIONE AP0ST0LICA Oongregatione de Prop. Fide nostratibus commissa est (1), per totum saeculum XVIII fructus salutares proferre nunquam de– stitit. Ideoque minime mirandum si baeretici omnesque nomi– nis catholici osores nullum non movebant lapidem ut sollertes atque impigri missionarii e loco depellerentur, « opere enim ipso comperiunt- a, patribus illis non tantum aedes Deo dicatas, ve– rum etiam et clerum et parocbianos· in meliorem ac surnme ne– cessarium ordinem esse redactos ... Catholici praesertim iis in locis in quibns Patres Oapuccini parochiam administrant, e0 fer– vore, devotione frequentiaque templa adeunt, ut Italiae, in qua tamen religfo et pietas sedem :fixisse iure merito deberet, mi – nime cedant » (2). Ineunte autem saeculo XIX res in deterins vertuntnr, tum ob haereticornm protestantinm continua iurgia, tum ob missio– nariorum deminutum numerum ; quo facturo est ut stationes mis– sionales modo claudantur, modo iterum. aperiantur. Die 14 iun. an. 1839 Gregorius XVI ad res componendas Nuntium aposto– licnm Helvetiae constituit visitatorem huius missionis (3). Maxima diffi.cultas oriebatur ex penuria operariorum, qui, postquam pro– vincia Brixiensis abrogata est (an. 1808), aliunde modo ex una modo ex altera Ordinis provincia mittebantur, immo saepe a nulla mitti poterant. Quocirca an. 1833 moderatores generi!,les cogita– verant hanc praefecturam curis provinciae Pedemontanae com– mittere; at superiores provinciae illam admittere recusarunt; post– ea autem, scilicet die 8 maii an. 1841, Piceni provinciae concre– ditur, cuius minister esset simul illius praefectus, donec an. 1842 iterum separatur ut exinde a sollicitudine procuratoris generalis pendeat sub eaque parmaneat (4). Auctis difficultatibus, S. Oon– gregatio de Propaganda Fide praefectnm constituit Julium M. a Bergomo die 4 ian. an. 1885, et die 23 eiusdem mensis mi– nister generalis unum propraefectum nominavit (5). Praefectus r_ecens electus desiderabat provinciae Mediolanensis missionem aggregare; et paulo post, an. 1887, quia operarii evangelici in (1) Cf. MELCHIOR A POBLADURA, Historia generalis. Para. II, t. II, p . 205 sq. (2) Cf. A, EICHH0RN, O .S .B., Episcopatus Guriensi-s, p. 368, Typis San Blaeian, 1797; AOC, 1890, t. VI, p. 285. (3) Cf. BC, t. X, p. 80. (4) Cf. BC, t. X, p. 97, ubi legitur deoretum an. lSU abrogatum esRe an. 1846. (5) Cf. AOC, 1884-85, t. I, p. 120.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz