BCCCAP00000000000000000000761
DE M:ISSIONARIIS 543, sacrificium o:fferre tenebantur (1). Institutum ministro generali subiectum erat, qui suam iurisdictionem et actionem in eo exer-· cebat per commissarium (2), quo munere ab an. 1893 usque ad an. 1908 laudabiliter perfunctus est Linus a Sterzing (t 1930), qui una cum Bernardo ab Andermatt salutiferae institutionis·– praesidium et columen ·vere fuit (3). Mox post instituti erectionern, instituuntur seminadum se– saphicum et novitiatus, et gradatim philosophiae ac theologiae· studiorum domus. Profecto die 1 ianuari an. 1882 aperiebatur – puerorum collegium in oppido Budja, alii vero praeparabantur · ad St. Stephanum; qui omnes. an. 1883 simul conveniunt et unicum constituunt seminarium in urbe Philippopolis, cuius primus rector mense maio an. 1885 a ministro generali Bernardo - ab Andermatt eligitur laudatus Linus a Sterzing. Huius semi.:. narii institutione feliciter operis vita certa :fieri coepit; ideoque– nil mirum videri potest quod Ordinis moderatores peculiarem de illo curam gererent (4). Deinde die 4 octobris an. 1883 inau– guratur domus novitiatus in oppido Budja pro septendecim cle– ricis et duobus laicis religioso habitu indutis. Demum an. 1885 • studiorum domus philosophiae et theologiae aperitur ad Bt. Stephanum prope Oonstantinopolim. His institutionis et magisterii domibus apertis, vita Instituti Orientis florere coepit, et revera validum emolumentum praebuit missionibus, quae determinatis provinciis nondum erant creditae. Bernardus ab Andermatt, praecipuus eius fautor ac sollers con– servator, in relatione coram patribus capitularibus an. 1896 lecta, . haec aiebat : « Institutum Orientale in adiutorium missionum erectum, quod tempore ultimi capituli (an. 1884) vagiebat ut infans inter arcta conditus praesepia, etsi non omnem complevit spem, tamen incipit dare fructns suos. Numérat enim triginta sacerdotes, qui iam missionibus et. ipsi Instituto inserviunt, vi– ginti duos clericos professos 7 quinque clericos novitios, tredecim laicos professos et tres laicos novitios; quibus accedunt sexde– cim pueri scholam seraphicam frequentantes. Ex eodem Instituto • (1) Cf, AOC, 1884-85, t. I, p. 25, (2) Cf, AOC, 1886, t, II, p. 141. (3) Cf. AOC, 1931, t. XLVII, p. 113, (4) Documenta ex Analectis seleeta seonndnm tempns qno edita sunt,, reoenset - LINOS A STERZING, op. cit., p. 70-74.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz