BCCCAP00000000000000000000761
542 SECTIO VI : DE ACTIONE .APOSTOLICA an. 1855 inscripti sunt quadraginta; annis 1860-67 profecti sunt quinquaginta septem. Postquam an. 1884 singulae missiones singulis provinciis committi coeperunt, Bernandus ab Andermatt S. 0ongrega• tionem de Prop. Fide certiorem fecit minime facile esse colle– gium reformare neque novis postulatis illud accommodare; ce• terum quum an. 1892 eidem ministro generali dabatur facultas missionarios examinandi, visum est quod pra.ecipua instituti collegii causa cessaverat. Paulatim ideo factmn est ut veluti hospitium in quo missionarii reciperentur, non vero veluti se– minarium e quo missionarii egrediebantur, teneretur. Tandem an. 1908 in eadem eius sede aperitur collegium internationale a S. Laurent;o Brundusino, ibique usque ad an. 1911 perstitit. An. 1912 domus collegii ad S. Fidelem adimitur et abalienatur, sicque collegium missionariorum reipsa nullum deinceps ap• paruit. 488. - Oirca idem. tempus cessavit institutum internatio!lal6 missionum. apostolicarum. Orientis. Quam.quam Ordinis mis• siones post medium saeculum XIX a supremo moderatore erant seiunctae, is tamen earum progressum negligeré non poterat, immo maximo afficiebatur dolore quia in dies earum vis, dimi– nuta missionariorum copia, decrescebat, qui quidem non pote– rant a provinciis cum aliis sodalibus reparari. His in adiunctis minister generalis Aegidius a 0ortona optimum excogitavit re– medium, prospexitque ut institutum aliquod instauraretur ad idoneos in vinea Domini operarios conformandos. !taque vi re• scripti apostolici die 25 septembris an. 1881, inceptum perficere coepit, potissimum ut missionibus Orientis consuleretur, scilicet vicariatus apostolici Sophiae et Philippopolis, missionis 0andiae, necnon praefecturis Smyrnae, Syriae, Mesopotamiae et Trape– zuntis; fundamenta igitur Instituti internationalis missionum apostolicarum Orientis iecit, huiusque sedem selegit Budja prope Smyrnas (1). Alumni ex qualibet Ordinis provincia et missione suscipi et deligi poterant; pro instituti autem sustentatione singuli sacer– dotes Ordinis singulis mensibus semel in hunc :finem divinum (1) Qf. LINUS A STERZING, PP. Capuccinorum lnstituti apostolici Orientis annus.· XXV, Oeniponte, 1908.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz