BCCCAP00000000000000000000761
DE MISSIONARIIS 539 facienda erat. Verumtamen Ordinis moderatores generales aliter sentiebant, forsitan timore perterriti ne hoc institutum extra eorum auctoritatem et iurisdictionem maneret; insimul vicarius apostolicus Agrae praeferebat ut illud collegium in Anglia aut in Hibernia erigeretur. Utut sit, res in oblivione cessit, et nihil factum est (1). 487. - Maximum tentamen. hac in re constituit fundatio collegii pro missionibus a S. Fidele nuncupati, cuius :finis, vicis- 1si~udines et collecti fructus paulo fusius exponendi sunt (2). Vix Eugenius a Rumilly ad supremam Ordinis dignitatem die 16 martii an. 1838 evehitur, utilissimum fore perspexit ad collabantes missiones restaurandas selectos 1iuvenes praeparare. Itaque votis Summi .Ponti:ficis Gregorii XVI obsecundans, fa– ,cultatem a S. Oongregatione de Prop. Fide petiit et obtinuit duo collegia hunc in :finem erigendi, nimirum Romae unum et Oamberii alterum, etsi primum tantummodo deinde instauravit. Litteris igitur circularibus, die 7 iulii an. 1841 datis, universo Ordini faustum eventum nuntiabat, scil. die 24 aprilis illius anni institntum fuisse Romae in conventu de Immaculata Oon– ·ceptione « collegium missionum pro partibus in:fidelium, ubi quicumque a Deo ad opus tam sanctum vocati recipiuntur; ibi opportuna subministratur commoditas addiscendi linguas tanto missionarii apostolici ministerio necessarias; ibi excoluntur scientiae theologicae iam acquisitae mediante periodicarum con– ferentiarum exercitio; ibi per regularem Instituti nostri obser– vantiam spiritus nutritur et in sancta oratione vocationis adeo sublimis specialiter fit experimentum » (3). Quibus verbis ratio ,conditi collegii satis signi:ficatur; banc vero erectionem S. Oon– gregatio de Prop. Fide die 1 augusti ratam habuit, statuens insuper eos, « qui ad missionarii munus gerendum destinari cu– piunt, in eo collegio saltem ad biennium antea morari atque •institui in posterum debere » (4). Tune temporis negotia missionum gerebat, nomine supremi (1) Cf, ADELHICLMUS A STANS, De reformatione missionum 0rdini }lt[in. Oapiic– ,cinorum cone1·edita1·um a sm·vo Dei Anastasia Hartmann infroducta, in St. Fidelis, 1913-14, t. II, p. 252-254, (2) Cf, EDUAHDUS ALENCONIENSIS, Gollegii S. Fidelis p1·0 missionibus 0rdinis Fr. Min. Gapuccinorum conspectus historicus, Romu,e, 1926, (3) Cf. EDUARDUS ALENOONrnNsrs, op. cit., p. 3. (4) Cf. BC, t. X, p. 100 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz