BCCCAP00000000000000000000761

\538 SECTIO VI : DE ACTIONE APOSTOLICA iunii illius anni dato ; sed iam die 23 ianuarii an. 1839 ab eadem auctoritate civili abrogabatur (1). Plura huiusmodi tentamina facta sunt in Hispania. Commis– sarius apostolicus Firminus ab Alcaraz supplici libello an. 184.-8 ad gubernium hispanicum porrecto enixe tlagitabat ut facultas ei daretur aperiendi collegium, in quo sodales religiosi educa– rentur, qui postea missiones nuper ab eodem in Asia et Ame– rica restauratas moderarentur atque amplificarent; magna ei -spes a:ffulgebat id brevi tempore obtinendi, sed spes eum fefel– lit (2). Insuper an. 1852 S. Antonius Claret, sociata Stephani ab Adoain et laudati Firmini ab Alcaraz tune episcopi Conquens~s opera, idem a gubernio Hispaniarum postulabat pro Cuba in– sula evangelizanda; sed ipse quoque hac in re incassum labo– ravit (3). Gratior autem arrisit fortuna J oanni Baptistae ab Arenys de Mar (t 1890), qui die 18 decembris an. 1863 facul– tatem obtinebat domum religiosam erigendi sua in patria civi– tate, ut alumni ad missionem Mesopotamiae adgrediendam se expedirent (4). Demum circa idem tempus hanc eandem causam extollebat Paulus Benignus Carrión a Málaga (t 1871), ut li– centia restaurandi Ordinem in Hispan.ia facilius et tutius ob– tineretur (5). Accedit quod Anastasius Hartmann maximopere exoptans -collabantes missiones in India restaurare, an. 1853 Romam misit Ignatium Persico a Neapoli qui coram Superioribus Ordinis et S. Oongregatione de Prop. Fide suum adumbraret propositum instaurandi aliquod collegium vel in Germanía vel in Austria vel in Helvetia ad praeparandos candidatos idoneos. Porro -S. Congregatio negotium probavit et commendavit illudque explendum commisit Angelico (Bedenik) a Capronza (1805-1865), qui cum curia imperiali Vindobonae ageret; omnibus rite com– positis, mensibus aprili-maio an. 1854 iamiam erectio Budae (1) Cf. BC, t. X, p. 56 ; THÉ0TIME DE ST. JUST, Les Capucins de Lyon, p. 15 ,sq., Lyon, 1942. (2) Cf• .A.OC , 1939, t. LV, p. 13; MELCH0R DE P0BLADURA, op. cit., p. 225 ~q. (3) Cf. MELCH0R DE P0BLADURA, op. cit. , p. 226; GUMERSIND0 DE EBTELLA, Historia y empresas apostólicas del siervo de Dios P. E steban de .Adoain, p. 132 sq., 228 sq., Pamplona, 1944. (4) Cf. JOSÉ CALASANZ DE LLEYANERAS, Biogmfia hispano capuchina, p. 619 ·sq.; MELCH0R DE P0BLADURA, op. cit., p. 233. (5) Cf. MELCH0R DE P0BLADURA, op. cit., p. 234 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz