BCCCAP00000000000000000000761

536 SECTIO VI : DE .A.CTIONE .A.POSTOLIC.A. natus a Welle minister generalis electus reapse iam exsecutum esse laetanter die 24 aprilis an. 1940 omnibus nuntiare po– tuit (1). 483. - Erhardus •a Radkersburg litteris ad moderatorem pro– vinciae Oatalauniae (30 aug. 1773) ministros provinciales adhor– tabatur, ut ad missiones sibi concreditas « nonnisi reiígiosos spiritu Domini et apostolico zelo repletos destinarent, qui doc– trina, verbo et exemplo in tenebris et umbra mortis sedentes. illuminent, ac indefesso labore copiosam animar um segetem in horreum Domini congregare non intermittant » (2). Insuper ' ad mentem S. Oongregationis de Pro'p. Fide, de consilio et consensu sui definitorii generalis, die 30 iulii an. 1787, Anconae semina– rium erexit missionariorum praesertim pro missione Ti betanat iu quo saltero quatuor adessent candidati qui in lingua indige– narum instruerentur, studio theologiae moralis et polemicae in– curnberent, suisque interim qualitatibus probarentur. Ad quem :finem facilius obtinendum condidit statuta pecu liaria, quae die 23 maii an. 1789 eadem S. Oongregatio approbavit, iniungens ut quamprimum exsecutioni omnia mandarentur (3) ; de qua t~t111en exsecutione notitias invenire non potuimus. 484. - Quamvis idem esset nomen, non eadem tamen erat natura collegiorum missionariorum, quae .in Hispania Paulus a Oolindres instituerat, quum in iisdem concionatores institueren– tur ad verbum Dei populo christiano uuutiandum (4). Ad hoc vero caput aliquo modo spectat seruinarium missionariorum quod, rogante Hispaniarum catholico rege Carolo III, moderatores provinciae Castellae an. 1782 erexerunt in civitate La Habana (Cuba), ad quod piures convenerunt illius provinciae alumni ut insulam perlustrarent sacris expeditionibus et exinde alii profi– ciscerentur ad coloniam hispanicam Ludovisianam evangelizan– dam. Pro alumnis autem huius seminarii statuta coudita sunt et vulgata. Adhuc ineunte saeculo XIX non pauci illuc missi sunt religiosi sodales; sed abrogatis in Hispania Ordinibus reli- (1) Cf. AOC, 1940, t . LVI, p. 142 sq. Quamvis minister generalis de « oollegio mi~sionum » agat, olaris ve1·bis fatetur esse seotionem a oollegio interuationaH dependentem. (2) Cf. BC, t. IX, p. 85. (3) Cf. BC, t. IX, p. 201-203. (4) Vide sup1·a, p. 447.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz