BCCCAP00000000000000000000761

DE MISSION.ARIIS 536 latorum Ordinis mens circa eorundem erectionem adumbxanda est. Frustrato tentamine collegium missionariorum an. 1707 in Urbe instaurandi (1), usque ad annum 1841, quo Romae colle– gium a. S. ]'idele nuncupatum aperitur, non apparet quod supe– riores de alio collegio internationali erigendo fuerint solliciti. Promulgato autem an. 1887 Statu,to pro missionibus sancitum est ut supremus Ordinis moderator collegium curaret pro his saltero provinciarum .alumnis, quibus particularis missio concredita non esset, et plura statuuntur de futuri collegii constitutione ac re– gimine; idem quoad rém praescribunt subsequentes Statuti re– ~ognitiones, additis tamen peculiaribus ordinationibus secundum varia temporis adiuncta (2). Nihilominus, etsi huiusmodi propo– situm e superiorum mente nunquam exciderit, ad exitum tamen deductum non est, nam finis praecipuus ac specificus collegio internationali de Urbe a S. Laurentio Brundusino nuncupato praestitutus, alins est ac exteraruni missionum singularis finis (3). Porro Pacificus a Seggiano, die 28 octobris an. 1911, exoptabat ut qui ad e:x:terarum nationum missiones contenderet et ad id per suae provinciae praelatos idoneu:s declararetur, saltem per unum annum in hoc collegio necessariis studiis incumberet (4); itero Vigilius a Valstagna (24 apr. 1935) suum ardentissimum desiderium patefecit ad exstructionem illins collegii deveniendi, interim autem praecepit ut cursus missionologiae in studiorum domibus institueretur, et studiosi iuvenes ad universitates catbo– licas mitterentur, in quibus haec disciplina tradebatur (5). Demum in generalibus comitiis an. 1938 Romae celebratis statutum est ut in ·laudato collegio internationali a S. Laurentio Brnndusino speciali~ studiorum sectio institueretur, _in qua selecti iuvenes sacerdotes disciplinas missionologicas addiscerent, simulque defi– nitorium generale delegarunt patres suftrag·atores ad rem propo– sitam exsequendam (6). Quod quidem totius Ordinis votum Do• (1) Cf. MELCHIOR A POBLADURA, Historia generalis. Pars II, t. II, p. 282. (2) Cf. Statutum, an. 1887, n. 10; St_atutum, a~. 1893, n; 33; Statutum, an. 1929, n. 58 j Statutum, an. 1938, n, 61. Cf, [ANTONINUS A RESCHIO], Dilucidationes, in AOC, 1887, t. III, p. 359 sq, j CALLISTUS A GEI8POLSHEIM 1 Dilucidationes, p. 98 sq, (3) Vide supra, p. 271. (4) Cf. AOC, 1911, t. XXVII, p. 285. (5) Cf. AOC, 1935, t. LI, p. 118. (6) Cf. AOC, 1938, t. LIV, p. 148.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz