BCCCAP00000000000000000000761

534 SECTIO VI : DE ACTIONE APOSTOLICA generalis, tamquam delegatus ab eadem S. Oongregatione, vel per seipsum vel per Moneos examinatores, futuros missionarios examinaret, ea tamen conditione ut superiores qui facultates peterent, referrent quoque de periculo ab iisdem novis inissio– nariis superato; qua occasione editae sunt quaestiones, de quibus hactenus indices interrogare solebant (1). 481. - De necessitate ac momento huiusmodi, ut aiunt, spe– cificae seu professionalis praeparationís missionariae, saepe Or– dinis moderatores generales verba fecerunt, praesertim post– quam sub finem saeculi XIX missiones apud infideles populos florescere ac latius proferri coeperunt, et conditum est Statiltum, _pro missionibus singulari in capite de electione ac praeparatione missionariorum disserens. Bernardus ab Andermatt, qui iam an. 1886 singularia monita de hac re typis vulgare fecerat (2), in litteris commendatiis, die 20 augusti an. 1887 datis, primae laudati Statitti editionis hanc praeparationem enixe commenda– bat (3), sicuti postea fecerunt Paci:ficus a Seggiano litteris die 28 octobris an. 1911 datis (4) et die 16 ianuarii an. 1926 Josephus Antonius a S. Joanne in Persiceto (5), unus et alter eius ju munere successores; postmodum etiam Vigilius a Valstagna, die 24 aprilis an. 1935, fuse disserens de spiritu missionali in Ordine fovendo, exposuit quomodo vocationes missionariae excolendae sint et missionarii praeparandi (6) ; de eodem argumento egit, die 24 aprilis an. 1940, Donatus a Welle occasione inauguratio– nis sectionis missionalis in collegio internationali de Urbe (7). 482. - Ad hoc propositum exsequendum, scilicet idoneos praeparandi missionarios, saepe superiores consilium inierunt domum sen collegium quoddam erigendi, in quo candidati con– gregarentur simulque matu'dus ad officium se expedirent. Sed antequam de singnlis huiusmodi collegiis sermo instituatur, prae- (1) Cf. in AOC, 1893, t. IX, p. 38-41. (2) Cf. AOO, 1886, t. II, p. 107-114. Monita composita sunt ab Antonino a Reschio. (3) Cf. AOO, 1887, t. III, p. 258. (4) Cf. AOO, 1911, t. XXVII, p. 284. (5) Litterae exhortatoriae p1·0 missionibus, in AOC, 1926, t. LXII, p. 65-89. (6) De O1·dinis nost?-i missionibus, in AOO, 1935, t. LI, p. 113-122. (7) De collegio missionum in Urbe constituendo, in AOC, 1910, t. LVI, p. 142-151. Item hodiernus minister generalis Olemens a Milwankee ídem argumentum per– tract11vit in litteris circul11ribus die 29 iunii 11n. 1947 d11tis. Of. AOO, 1942, t. LXIII, p. 81-93.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz