BCCCAP00000000000000000000761

DE REGIMINE ET A.DMINlSTRATIONE MISSIONUM 531 stri generalis et superioris provinciae Helvetiae mutari non de- cet (1). ' 478. ~ His breviter dict;is de aeraria missionum administra– tione, aliquid addendum est de earundem spirituali protectore. Per saeculum XVIII sodales Oapulati Hispaniae novam marianae devotionis formam invenerunt,et propagaverunt, nimirum devo– tionem erga Beatam Virginem titulo Boni Pastoris J esu Ohristi Matris invocatam; quum autem Pius Vi die 1 aug. an. 1795 pro ipsis sodalibus officium liturgicum novae devotionis appro– basset, eandem Virginem Matrero declaravit « sacrarum missio– num a se obeundarum singularem patronam » (2). Exinde Fr . Oapuccini hispani per omne tempus hancspiritualem protectionem agnoverunt et propugnaverunt; immo, ipsis fautoribus, suffra– gatores comitiorum generalium an. 1932 uno animo orones sta– tuerunt ut Virgo Maria boni Pastoris Mater declararetur uni– versalis omnium missionum Ordini concreditarum patrona; quod tamen votum excipere Sedes apostolica declaravit non expe– dire (3). Singulari etiam veneratione cuncti missionarii Oapulati S. Fi– delem a Sigmaringa, ,qui primitias sacrarum missionum a S. Oongregatione de Prop. Fide institutarum proprio effuso sanguine consecravit, prosecuti sunt ,; sed nullum adest decretum Sedis apostolicae quod titulum peculiaris patroni missionum Ordinis eidem sancto viro attribuat (4). (1) Cf. CLEMENS A MILWAUKICE, De serafico Opei•e missarum, in AOC, 1949,. t. LXV, p. 41 sq.; UBALDUS V0N ALTSTXTTEN, Die Hilfstruppen hintei· der Front, . in St. Fidelis, 1932, t . XIX, p. 205 sq. (2) Cf, JUAN B, DE .ARDALES, La Divina Pastora y el Bto. Diego José de Cádiz,. t. I, p. 349-351, Sevilla, 1949. Offioinm antem litnrgionm a Leone XIII, pro uni– verso Ordine approbatum illa verba non oontinet. De hao devotione mariali aotum· est supi·a, p. 209, -(3) Cf, AOO, 1932, t. XLVIII, p. 140 sq.; 1938, t. LIV, p. 256. (4) Die 15 martii an , 1922 Melchior a Benisa, Ordinis proonrator et commis– sarins generalis, ad universos Ordinia sodales scribens, reoolit memoriam ,, pro– tomartyris S. Congregationis de Prop. Fide et missionnm nostrarnm pecnliaris pa– troni S. Fidelis a Sig:maringa ». Cf. AOC, 1922, t. XXXVIII, p. 101.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz