BCCCAP00000000000000000000761
530 SECTJO VI : DE ACTIONE .APOSTOLICA 477. - Divinum missionum opus extrinsecis hominum sub– sidiis indigere, nemo est qui ignoret, quandoquidem humano more promovetur et ordinatur. Anteactis temporibus reditus et questus ad missiones Ordini concreditas sustentandas partim a S. Congregatione de Prop. Fide, partim a civili Galliae et Hispa– niae potestate pro sua quaeque ditione, promanabant; at, pro– cedente tempore, ob rerum civilium mutatas conditiones utra– que potestas civilis subsidia renuit erogare; quae vero a S. Con– gregatione accipiebantur prorsus accommodata non erant ad opus prosequendum. Ex altera parte franciscalis Ordo pauper– tate victitans neque lucra facit neque nummos possidet, et ideo supremi moderatores impares sunt ad sacras expeditiones pro– movendas. Feliciter tamen, quum sub :finem saeculi undevige– simi ob restauratas et amplificatas missiones magis magisque auctae viderentur earundem necessitates, piae consociationes in– staurantur ad stipem colligendam et erogandam. P orro an. 1859, auctore A1·senio a Chfttel, sodales sorores tertiariae Parisienses ad hoc devenerunt consilium ut singulis bebdomadibus sell!-el in unum simul convenirent ad preces fundendas et labores manu peragendos, qui deinde ecclesiis pauperibus erogabantur; postmo– dum autem huiusmodi opera manu confecta missionibus capuc– cinis reservantur, sicque originem ducunt officinae seu opera– toria missionalia (Ouvroir i!-Laboratorii), quae alibi quoque propa– gantur, a Sede apostolica benedicuntur et sacris indulgentiis di– tantur (1). Praestantissimum vero inceptum ad subveniendum missioni– bus Fr. Oapuccinis concreditis est Opus seraphic,itm, missa,riirn, seu pinm agmen illórum qui mentis affectu fidei propagationem pro– sequentes, stipe oblata, missiones adiuvant et ipsimet thesauris spiritualibus per sanctarum missarum in Ordine celebratarum obtentis ditantur. Opus Lucernae circa an. 1899 originem duxit ex consuetudiue Bernardi ab Andermatt curo exiinia domina tertiaria Frieda Folger; et ob uberes quos iam ab initio protu– lit fructus celeriter propagatur, a Summis Pontificibus laudem et approbationem obtinet; illudque supremi Ordinis moderato– res omni cum sollicitudine promovent atque moderantur. Opus statuta habet peculiaria,, quae absque consilio et consensu mini- (1) Cf. T ertius Ordo et franciscana operatoria, in AOC, 1888, t. IV, p. 345-347 .
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz