BCCCAP00000000000000000000761

528 BECTIO VI : DE ACTIONE APOBTOLICA bus metropoleos pertractabat; nominabatur a rege, eiusque munus communiter per septennium protrahebatur; officium autem in– terprovinciale erat, etiam hoc sensu quia unaquaeque provincia per ordinem illo fungebatur (1). 474. - Oompertum habemus missiones in territorio patrona– tus regii sitas non iisdem normis subiectas esse ac illas quae potestate S. Oongregationis de Prop. Fide constituebantur. Post– quam autem Hispania suas in Americacolonias amisit et postquam, ineunte saeculo XIX, missiones abrogatae sunt, aliter hoc nego– tium geritnr et ordinatnr. Peracta domuum religiosarum divisione in tres provincias die 18 dec. an. 1889, constituebatur sic dictus districtus Nullius Matritensis <,pro procura missionum apud rega– lero Ouriam >, cuius superior ipsi ministro generali immediate su– iectus esset ipsiusque vices gereret < quoad moderationem missio– num coloniarum Hispaniarum, necnon ut procurator apud civile gubernium pro iisdem missionibus » (2). Praeterea ordinationibus die 19 martii an. 1890 latís munus huius procuratoris accuratim, de:finitur et describitur (3). Verumtamen paulo post, scilicet anno 1899; Hispania suam in Oceanía ditionem amisit atque insulae Oa– rolinae, Palaos etMarianae gubernio Germaniae adiectae sunt, quare missiones illae sodalibus religiosis provinciae Rhenano-Westpha~ licae fuere concreditae; iccirco posthac procuratori missionum transmarinarum Matritensis nullum amplius supererat negotium cum gubernio hispanico tractandum, ideoque decreto de:finito– rii generalis, die 7 aug. an. 1907, illa missionum procura abro– gatur (4). Unicus qui hoc procuratoris munere perfunctus est, fuit Joachimus M. a Llevaneras (t 1923), cui an. 1896 regendum committitur collegium seraphicum in oppido Lecároz situm una curo novitiatus domo ad operarios apostolicos instituendos, qui ad illas missiones destinati essent. · 475 - De indole ac amplitudine muneris procuratoris gene– ralis missionum Fr. Oapuccinorum Galliae non satis edocti su– mus (5). An. 1779 hoc officio fungebatur Aloisius ab Amiens, (1) Cf. FROILÁN DE RIONJl:GR0, O.F.M.CAP., Cartas y documentos de las misio- nes de los PP. Capuchinos en Venezuela (1771-1788), p. 29 sq. 1 Vigo, 1931. (2) Of. AOO, 1690, t. VI, p. 12, 13. (3) Cfr. Manual Seráfico, p. 301 sq. (4) Cf. AOC, 1907, t. XXlII, p. 264-266. (5) Cf. ME!.CHI0R A POBLADURA 1 Historia generalia. Pars, II, t. II, p. 277.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz