BCCCAP00000000000000000000761

526 SECTIO VI : DE ACTIONE APOSTOLICA promulgavit (1). Idcirco statutum est « iuxta decretum S. Oon– gregationis de Prop. Fide (7 dec. 1884) ut missiones Ordini con– creditae cunctique missionarii qui in ipsis allaborant ministro generali sint subiecti sub immediata eiusdem S. Oongreg-atiouis del_)edentia; pariter ut idem pater generalis de sui de:finitorii consensu, ad nos quod attinet, negotia resque missionariorum et missionum expediat » (2). 407. - Eodem decreto S. Oongregationis (20 dec. 1884) quo procurator missionum generalis abrogatur, statutum est ut mi 0 nister generalis cum suo definitorio secretarium pro missionibus eligat a S. Oongregatione confirmandum. « Is per aliquod tem– poris spatium in missionibus exstiterit necesse est, ut de nego– tiis ad illas spectantibus peritus sit; quum vero non sit merus amanuensis, ex mandato generali accepto a ministro generali,. nomine ipsius ministri generalis omnia missionum negotia ge– rere debet » (3). 471. - Medio saeculo XIX communis evadere coepit senten– tia opportunius fore curam missionum singularibus provinciis tradere, quae sacros operarios praepararent, ut iam alicubi fieri solebat. Die 13 sept. an. 1840 praefectura Tuneti committitur provinciae Melitensi (4) et insequente an. 1841 etiam praefectu– rae Raetiae et Mesolcinae aliis provinciis subiiciuntur (5) ; paulo vero post Anastasius Hartmann proponebat ubique hanc normam posthac servandam esse (6), et an. 1863 missio Galla concredi– tur provinciae S. Lndovici et missio de Seychelles provinciae Sabaudiae (7). Demum ordinationes in generalibus comitiis an. 1884 facti-te haec statuunt : « Ourandum est pro virilms ut iuxta antiquissimam Ordinis nostri consuetudinem missiones ínter va– rias Ordinis provincias dividantur, aut saltem ut missionarii (1) Cf. AOC, 1884-85, t. I, p. 41 sq., 44 sq.; 1886, t. II, p. 243, n. 74; EDUAR– DUB ALENC0NIENSIS, op. cit., p. 129 sq. (2) Cf. Gonstitutiones an. 1909, u. 210; Statutum p,·o missionibus an. 1887, tít. II, in AOC, 1887, t. III, p. 203; Statutum pro missionibus an. 1938, 11. 6. (3) Cf. AOC, 1884-85, t. I, p_. 42; Statutum p1·0 missionibus an 1887, in AOC, 1887, t. III, p. 263 sq.; Gonstitutiones an. 1909, n. 162; Gonstitutiones an. 1925, n. 176. (4) Cf, Be, t. x, p. 89 eq, (5) Cf. CLEMENTE DA TERZ0RI0, Le missioni dei Min. Gappuccini, t. !, p. 106,. nota 2. (6) Cf. ADELHELMUS A STANS, De reorganisatione missionum, p. 15 sq. (7) Cf. Be, t. X, p. 442 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz