BCCCAP00000000000000000000761
SECTIO VI : DE ACTIONE .APOSTOLICA Non raro inter praefectos missionum et episcopos seu vica– rios apostolicos difficultates oriebant ur et lites, quum non sem– per fines uniuscuiusque iurisdictionis essent determinati ac certi; norma vero quam S. Oongregatio sequebatur haec erat, ut uni– tatem induceret actioni missionariae, et ideo contendebat ut uni– cus praelatus ecclesiasticus constitueretur, cui tum missionarii tum praefecti subiicerentur, ad quod obtinendum patribus con– cilii Vaticani propositum fuit ut munus et facultates praefecti missionum abrogarentur (1); verumtamen quia illud concilium labores paci:fice componere et perficere non valuit, nihil factum est. An. 1896 reapse praefecti abrogantur intra dioeceses seu vicariatus apostolicos apud Orientales exsistentes; sed nonnisi promulgato Oodice iuris canonici negotium certe ac de:finite compositum est. An. 1940 sequentes numerabantur praefecturae apostolicae (2), scilicet: Jhansi (India), Kiamusze (Manchoukouo), Pingliang (Sinarum respublica), Ambanja (Madagascar), Berberati (Africa aequatorialis) , Endeber (Africa orientalis), Gibuti (Somalia gallica), Hosanna (Afüca orientalis), Victoria Falls (Rhodesia sept.), Solimoes (Brasilia). In ditionilms iuri patronatus Hispaniarum subiectis nominatio praefectorum secundum peculiares normas :fiebat (3). 465. -· Decreto diei 8 martii an. 1847 S. Oongreg·atio de Prop. Fide declaravit se nullatenus agnoscere neque deputare . « vicepraefectos », quum in missione degeret praefectus ; is au– tem unum aut plures pro lubitu suo poterat nominare, qui in mnnere obeundo enm adiuvarent (4). Quando missiones curis provinciarum committebantur, tune munere praefecti fungebatur minister provincialis, cui tamen ius a S. Oongregatione agnosce– batur munus suum ex,~rcendi per alium provinciae et missionis sodalem ; quapropter, audito voto sui de:finitorii provincialis, subditum aliquem delegabat propraefectum, quem per procura– torem generalero missionum ad S. Oongregationem producebat approbandum. Prúpraefectus in missione residere tenebatur, mis– sionariis praeerat illosque ad varias destinabat stationes atque (1) Cf. D. MANSI, Sacro1-um conciliomm nova et amplissima collectio, t. XLIIX, col. 1051-1056, Arnhem, 1923 ; t. XIII col. 45-156, Arnhem, 1927. (2) Cf. Gonspectus generalis missionum, loe. cit. (3) Cf. MELCHIOR A PoBLADURA, H istoria generalis. Para II, t. II, p. 272 sq. (4) Cf. Gollectio 8. Gongr. de Prop. Fide, t. II, p. 482, n. 2268, Romae, 1907.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz