BCCCAP00000000000000000000761
514 SECTIO VI : DE AOTIONE APOSTOLIOA nardus ab Andermatt litteris die 12 martii an. 1904 datis enixe commendabat ·moderatoribus provinciarum ut religiosus sodalis deputaretur qui historiam missionis curis provinciae commissae necessariis fontibus innixam exararet, vel saltero opportuna do– cumenta ad illam scribendam Romam mitteret (1). 455. - Feliciter missionum historiam satis cognitam habemus tum ob opera generalia iam edita, tum ob peculiares monogra– phias in lucem item prolatas. Nostrum non est singula singillatim referre; ceterum ex bibliographicis adnotationibus singulo capiti huius sectionis praepositis satis id innotescit; ea vero quae ab an. 1928 in vulgus prolata sunt suis locis recensita inveniuntur in periodico commentario Oollectanea Franciscana (2). Pauca igi– tur nunc significabimus, et primo quidem de operibus generalibus, quae on;mes Ordiuis missiones respiciunt. Ut supra iam innuebamus, an. 1861 Nicolaus a S. Joanne in Marignano mnnus historiam conscribendi commisit Rocho (Oocchia) a Oesinale (1830-1900), qui votis supremi moderatoris obsecundans illico opus adgreditur exsequendum ; utque neces– saria documenta colligeret, insequente auno loca a religiosis so– dalibus evangelizata in proximo Oriente peragravit; anno autem 1864 itinera prosecutus est p~r Helvetiam, Galliam, Belgium et Hollandiam ; itaque ineunte an. 1867 Parisiis primum operis volumen in lucem prolatum est. Postmodum Angliam ob eandem causam lustravit: Romam reversus ad Arabiam et Indias orien– tales profectus est ; his itineribus absolutis, an. 1872 volumen alterum edidit et insequente anno volumen tertium (3). Quae quidem tria volumina historiam missionum enarrant usque ad ineuntem saeculum XVIII perductam, suntque utili eruditione referta, utpote quia res narratae fontibus vel editis vel nondum editis innituntur, et exquisita dicendi ratione exposita. Porro dum auctor in eo esset ut inceptum et progrediens opus per:fi– ceret, an. 1874 a Sede apostolica Delegatus ad respublicas S. Dominici, Haití et Venezuelae ablegatur; tametsi semper dein- (1) AOC, 1904, t. XX, p. 108 sq. (2) Cf. Collect. Franc., 1934, t. IV, p. 503 sq., et saepe deinceps. (3) Rocco DA CESINALJc, O.F.M.CAP., Storia delle missioni dei Cappuccini, t. I, Parigi, 1867; t. II-III, Roma, 1873; CALLISTUS A GEISP0LSHEIM, O.F.M.CAP.., In– dex Capuccinoi·um qui in opere "Stoi·ia delle missioni dei Cappuccini » auctoi·e Rocho a Cesinale inveniuntur, in Collect. Fi·anc., 1939, t. XI, p. 540-558; 1940, t. X,. p. 83-91.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz