BCCCAP00000000000000000000761

DE A.POSTOLATU INTER HA.ERETICOS, ETC. 511 Accedit quod a moderatoribus Ordinis peculiares leges a Sede apostolica approbatae conditae sunt, quibus salutaria pro– ponuntur monita et praecepta ad utramque vitam, nimirum re– ligiosam et apostolicam, in terris missionum provehendam (1). Insuper provido consilio missiones singulae curis singularum provinciarum cómmittuntur, quare « in toto Ordine reviviscit spi– ritus apostolicus, amor Dei et proximi et animorum contentio pro regno Dei dilatando> (2) ; profecto quum de una missione providendum est, solertior adhibetur cura ad praeparandos mis– sionarios omniaque disponenda quae ad conversionem gentilium iuvare possunt. Et negari non potest quod hisce ultimis quin– quaginta annis tum ob restauratam disciplinam religiosarn in provinciis, tum ob conatum tradendi praeparationem, quam aiunt « professionalem », candidati validius et e:fficacius opus mis– sionarium aggrediuntur quam anteactis temporibus. Demum silentio praetereundum non est, quod missiones subsidio quoque pecuniario indigent, et nostra aetate e:fficaciora media excogitata sunt ad stipem colligendam, et feliciter multum contulerunt ad necessitates missionum ac missionariorum suble– vandas. 453. - Notitiis ex rationariis authenticis excerptis sequentem exhibemus s.tatisticam missionum ab an. 1761 ad annum usque 1940. In veteribus rationariis missiones significant stationes sive hospitia missiouariorum; recentiore autem tempore et in prae– senti statistica verbum hoc adhibetur ad designanda vel prae– fecturas, vel vicariatus apostolicos vel dioeceses, etc., sub po- . testate S. Oongregationis de Prop. Fide vel Ecclesiae Orientalis .constituta; insuper stationum missiones indicantur tantum pri- .mariae, eae nempe iri quibus unus saltem sacerdos commoratur. Ab anno 1937 mitisiones latiore sensu constituuntm; in custodias. provinciales, ideoque in rationariis missionum non amplius con– siderantur. in AOO, Hl26, t. XLII, p'. 65-89; - VIGILIUS A V ALSTAGNA, De spiritu missionali in Oi•dine fovendo, de vocatione ad missiones calenda, et de au.1:ilio missionibus pmestando (24 apr. 1935), in AOO, 1935, t. LI, p. 113-122; - DONATUS A WELLE, De collegio• pro inissionibus in l!rbe instaurando, in AOO, 1940, t. LVI, p. 42-151. (1) De Statuto pro missionibus of. supra, p. 125-128. (2) Of. AOO, 1887 1 t. III, p. 329.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz