BCCCAP00000000000000000000761

DE A.POSTOLATU INTER HAERETICOS, ETC, 509 ·sionum. procuratore ageretur (1); ex qua agendi ratione « solum damna oriri possunt pro missionibus, quae ab Ordine, cuius partes sunt, vitam non accipiunt, vel si quid accipiunt, boc rectae voluntati unius alteriusve debetur, non autem huiusmodi vitiosae ordinationis efficacitati. Uberior et vegetior foret missionum vita, si talis ab O:rdine _segregatio introducta non fuisset » (2). Fatendum est ta.men quod primo quatriennio huius novi regi– minis, scilicet annis 1858-1862, deputati sunt ad missiones no– naginta tres sodales (3); Insuper quum necessitates missionum in dies crescerent et vocationes missionariae minuerentur (an. 1866 suppressae sunt provinciae Italiae ; in · Hispania autem nonnisi an. 1877 sedes denuo fratres sumere possunt; quod vero ad Galliam et ceteras nationes attinet pauci mitti poterant), ne– cesse fuit ut superiores ex qualibet provincia :et natione alios candidatos eligerent et deputarent, qui proinde non semper aptis erant praediti dotibus ad missiones provebendas (4). !taque mis– siones non solum ob penuriam operariorum desidebant, sed pau– latim vel senes vel in:firini vel aliis incommodis praepediti mis– sionarii illas sustinere ac tueri non poterant. A.n. 1860 numera– bantur 284 missionarii, qui an. 1870 ad summam 406 pertinge– bant (5); deinde an. 1883 ad numerum 377 descenderant in 164 stationibus missionalibus, 2 dioecesibus, 6 vicariatibus apostolicis et 11 praefecturis divisi (6). 452. - A. comitiis generalibus an. 1884 celebratls initur nova aetas et quidem :florentissima missionum, qua-e iani non novit occasum; Qui quidem auctus in diem earU:m progressus in- (1) Vide infra, p. 524. (2) Haeo verbi, prolata Bunt die 13 febr, an, ·1871 a proouratore et oommie· sario generali atque ad S. Oongregationem missa. Cf. EDUARDUS ALENCONIENBIS 1 Gollegii S . .Fidelis pro missionibus conspectus historicus, p. 97, Romae, 1926. (3) Of. , ADELHELMUB A STANS, De i·eorganisatione missionum Orilini .Min. Gapuccinorum concreditarum a servo Dei A. Hartmann inti-oilucta, p. 4, Ingenbohl, 1914. (4) Anastasins Hartmann suum de reformatione missionnm propositnm adum– brans defeotum praeparationis oandidatornm exaggerat. Of. ADEHELMUS A STANS, De reorganisatione mis.sionum, 11 sq, (5) Cf. CLEMEN'S A TERZORIO, 0.F.M.OAP., Manuale historicum missionnm Ordinis Min. Gapuccinorum, p. 458, !sola del Liri, 1926. (6) Cf. Relazione intorno al g01:enw del P. Egidio da G01·tona, p. 5í., :ri,.lilano, 1884.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz