BCCCAP00000000000000000000761

DE . A.POSTOL.A.TU INTER HAERETICUS, ETC. 507 praebeantur. Hae indolis generalis causae nefasta consectaria se– cum trahunt atque missiones lethaliter lacessunt vel in miseni– mam conditionem inducunt, rehus adversis apud multas Europae nationes accedentihus. Sodales religiosi provinciarum Galliae florentes regunt mis– ·siones in proximo Oriente, in India et insulis AntilH~; sed •oborta violenter factiosa persecutio ecclesiam catholicam evertere nititur et Ordines religiosos abrogat; quare missionarii amplius in dominicum agrmn ire non possunt, immo ipsis ,strenuis Ohristi militihus qui, aerumnis, senio, infirma valetudine ac solitudine minime refragantibus, per annos opus apostolicum prosequi pergunt, atheum gubernium metropoleos parva denegat subsidia, quae ex pacta conventione illis tradere tenebatur. Res quidem vera est quod ad sic collahantes missiones postmodum profecti sunt alumni provinciarum Italiae, sed hi vix calamitati moram aliquam afl:erre potuere, eam vero vitare.vel i.mpedire nullo modo potuere. Ineunte enim saeculo XIX etiam Italiae provinciae .abrogatae sunt ac religiosi dispersi, quam ob rem neque diu– turnam neque efficacem actionem explicare poterant, eo vel magis quia non semel Galliae magistratus in coloniis parum benevoli erga ipsos sese ostendebant. Oeterum missiones ipsis Italiae so– dalibus antiquitus commissae in Oongo et in Brasilia iniquis Lusitaniae Jegibus post medium saeculum XVIII fuerunt obno– xiae, quae ad ruinam eas perduxerunt ; eandemque plus minus subierunt sortero missiones Georgiae, Tiheti-Hindustani et Tu– neti ; pariter missiones, quas ínter Eurdpae haereticos aliquae provinciae moderabantur, vix prosequi possunt, operariorum de– ficiente numero. E contrario, missiones sodalibus provinciarum Hispaniae in America media concreditae per totum saeculum XVIII florebant; sed ab insurgenti bus aborigenibus contra hispanos dominatores sub initium sa,eculi insequentis violenta mano orones ahrogatae sunt. . Igitur circa annum 1830 vix una recensebatur missio, quae bene esset ordinata. Ordinis autem praesules hanc operis mis– sionarii uni versalem ruinam aequo animo ferre non poterant, totisque viribus apta remedia afferre enitebantur, undique arces– sitis operariis vel novis instauratis seminariis ad operarios prae- ' parandos. Incassum tamen, nam temporum malitia victoriam reportavit. Oollegia missionariorum Anconae (an. 1776) et oppidi Sanlúcar de Barrameda ,(an. 1795) speratum fructum non attule-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz