BCCCAP00000000000000000000761

506 SECTIO VI : DE ACTIONE APOSTOLICA - Statistica generalis missionum 0rdini Fr. Min. Oapuccinorum concre– ditarum. Editur singulis annis ab an. 1888 in AOC ; - Status missionum 01·dini nostro S. Francisci Oapuccinorum c1·editarum (an. 1887), in AOC, 1887 7 t. III, p. 19-27. 449. - Ouilibet historiam missionum Ordinis hoc temporis spatio inspicienti haud di:fficile erit tres veluti aetates in ea di– stinguere. In prima enim, scilicet a perturbatione gallica usque ad ponti:ficatum Gregorii XVI {1789-1830), missiones magis ma– gisque desidentes atque impares potius arduo labori apparent; in altera autem (1831-1884), quae ab huius Pontificis electione usque ad comitia Ordinis generalia an. 1884 protrahitur, varia restaurationis tentantur experimenta, quaeauspicati eventus opta– tam spem non sortiuntur; in tertia denique (1884-1940), quae tempus ab electo ministro generali Bernardo ab Andermatt ad nostros usque dies complectitur, collabantes missiones stabiliuntur et felicissima obtinent incrementa. Necesse igitu:r est causas tum ruinae tum restaurationis et progressus missionum singillatim hoc loco saltem adumbrare, ut deinceps quae dicturi sumus pe– nitius intelligantur, sicque narrationem historicam lector una quasi oculorum acie perspiciat percipiatque. 450. - Hac aetate ineunte, status missionum generatim erat floridus ; etenim missionarii ubique bene accepti alacriter suscep– tum apostolicum opus exsequebantur tam apud haereticos et schis– maticos, quam apud ethnicos et paganos, spiritualemque messem ubertim colligebant (1). Porro an. 1761 operarii evangelici in 238 stationes missionales distributi erant, quae an. 1782 ad numerum 523 pertingebant, e quibus 125 in Europa, 44 in Asia, 26 in Africa et 228 in America; sodales provinciarum Galliae moderabantur 200 huiusmodi sedes, Hispani autem 130, Itali 109 et Germa– nici 84 (2). Paulo vero post ubique fere terrarum exitiales doctrinae propagantur, quae mores hominum corrumpunt, et ideo vocationes ad statum religiosum minuuntur; in provinciis quoque mona– sticis pristinus fervor tepescit et sodalium bona voluntas ad missiones antea inclinata languescit; accedit quod et adversa rerum civilium adiuncta impediant quominus missionariis apud exteras . nationes laborantibus valida auxilia suppeditentur et (1) Cf. MELCHIOR A POBLADURA, Histoi-ict genemlis. Pars II, t. II, p. 166 sq. (2) Cf. AOO, 1887, t. III, p. 19.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz