BCCCAP00000000000000000000761
504 SECTIO VI : DE .ACTIONE .APOSTOLIC.A 1918 ex provincia Belgii militiam sunt secuti, scilicet : ex quin– quaginta vocatis, quinque mortui sunt; viginti octo laudationem et insigne obtinuere; tredecim insigne sic dictum Croix de guerre acceperunt; tres, Ordinem Leopoldi II; unus Ordinem Ooronae; tres, numisma regis Alberti; decem Orucem civilem; novem, insignia extemrum gentium; et quatuordecum pariter alia va– rium genus insignia. Ex curionibus autem castrensibus singu– larem landem meruerunt Josephus Fierens ab Antverpia, Aegi– dius ab Eggewaertscapelle, et Aloisius Edmundus ab Heren– thals (1). In apostolica expeditione Punjab saepe munere curionum castrensium apud britannicum exercitum funguntur (2). 446. - Irisurgerite bello apud Poloniae gentem, an. 1794, militis adstiterunt sacerdotes nostri Franciscus Xaverius et Aidanus, Lucius Iglaviensis et Athanasius a Oracovia (3). Item dominationis russicae tempore Fratres Oapuccini religionis et patriae causam heroice propug·navere, neque desunt qui pro :fidei et patriae iuribus tuendis sanguinem suum füderunt, uti Maximilianus Tarejwo, qui an. 1863 interfectos est (4). Tnter voluntarios milites polonos in bello europaeo an. 1914-1918 aderat curio Cosmas Lemzowski (5). 447. - Bello inter rempublicam Paraguay et imperium Bra– siliae inito (1865-1870), imperator Petrus II a Oaietano a Mes– sana missionum commissario generali postulavit ut quosdam se– lectos sodales deputaret, qui militibus in acie pugnantibus ope– ram suam praestarent. Reapse, duce Fidele ab Avola (t 1896), sex ex illis destinantur, qui omnes optime munere suo perfuncti sunt, quocirca tum exercitus duces tum ipse Brasiliae imperator publica tum grati animi tum admirationis testimonia edide– runt (6). (1) Cf. Liv1'e d'Or du cle1'gé et des cong1'egations (1914-192,Z), Pitris, 1925; IME- RIO DA CASTELLANZA, op. cit., p. 264-266. (2) Vide supm, p. 4 95. (3) Cf. IMERIO DA CAS'l'ELLANZA, op. cit., p. 159. (4) Cf. GIUSEPPE DA BRA, I Cappuccini in Polonia ne_l secolo XIX, in L'ltalia Fmnc., 1936, t. XI, p. 150-156; E. JESIERSKI, P. Massimiliano Tarejwo, confes– soi·e della fede, in L'Italia Franc., 1936, t. XI, p. 294 sq. (5) Cf. IMERIO DA CASTELLANZA, op. cit., p. 266. (6) Cf. MODESTO REZENDE DE TAUBATE•FIDELIS MOT'l'A DE PRIMERIO, 0.l<'.M. CAP., Os missionarios capuchinhos no Brasil, p. 385-390, Sao Paulo, 1930 ; hrnmo DA CASTitLI.ANZA, op. cit., p. 163-164.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz