BCCCAP00000000000000000000761
500 SECTIO VI : DE ACTIONE APOSTOLICA. niunt. Anno 1808 quum exercitus Napoleonis Hispaniam ce– pisset et occupasset, multi ex nostris sodalibus sortes populares et civiles propugnant et in variis muniis perfungendis egregie se gesserunt. Optime notum est omnique laude <lignum id quod hoc temporis spatio alumni ·provinciae Baeticae fecernnt et pei·pessi sunt, potissimum Gadibus, ubi coenobii praeses l\fa– rianus ab Hispali (t 1822), urbis constituitur rector seu guber– nator (1); Joannes Baptista a Gadibus civitatem vulgo Jaen li– beravit; Pacificus a Málaga invicte ac fortiter suam patriam defendendam ac propugnandam esse asseverabat, quam 'ob rem a militibus gallis occiditur; obsidione Hispalis in ipsis operibus manualibus fratres nostri operam suam praestabant et, dum mi– níster provincialis eorÚndem explorabat voluntatem, ex his quin– quaginta sponte adfuerunt ad omnem laborem parati (2). Ca– stellae provinciae inter clariores viros qui iura patria vindica– runt eminet Julianos (Mendieta) a Délica (t 1817), qui suo in– g'enio et bellica virtute phalangem collegit adversus gallos, a quibus tamen postea captus est. Alii eiusdem provinciae alumni, uti Daniel a Manzaneda (t 1820), ecclesiae iura et patriao ab invasoribus conculcata tuebantur; alii, uti Gaspar a S. Tor– cuato (t 1831) et Laurentius a Villafranca, castrensis munere · curionis fungebantur (3). In provincia Oa,talauniae prae ceteris inclaruit Baudilius a Samboy (al. a Llobregat), oppidanorum coetus vulgato nomine Somatenes dicti ad hostem armis repel– lendum inastaurator et dux, qui intrepide milites instruebat et ad pugnandum agebat; ipse quoque ab exercitu gallo captus est ; sed deinde liberatur et publicum valoris sui testimonium a senatu hispano accepit (4). Demum duo provinciae Valentinae alumni memorandi sunt; unus Josephus a Jérica, qui socius coetns constituti pro defensione Valentiae delectus fuerat et deinde ab invasore an. l812 capite damnatus occubuit; alter (1) Cf. JUAN B. DE ARDALES, La Divina Pastora y el B. Diego J. de Cádiz, t. I, p. 563-578. ~2) Cf. AMBROSIO DE V ALENCINA, Los Capuchinos de Andalucía en la guei-ra de la Independencia, Sevilla, 1910. (3) Cf. AMBROSIO DE V ALENCINA, op. cit. , p. 96-99; MELCHOR DE POBLADURA, op. cit., p. 200. (4) Cf. AMBROSIO DE VALENCINA, op. cit., p. 199-102. Inolarnit etiam hoo tempere Emmanuel a Vioh (t 1835).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz