BCCCAP00000000000000000000761

' DE MINISTERIO ERG.A. AEGROTOS 485 tingebant (1). Valetudinaria autem diversa et varia sunt, nempe vel ad aegrotos in genere suscipiendos, vel ad senes et invali<los hospitio accipiendos, et ita porro, destinantur. Supervacaneum esset integram haruni institutionum seriem hoc loco recensere ; ideoque unam vel alteram, speciminis instar, referimus ex pro– vinciis selectam, quae maiorem huiusmodi domorum numerum moderantur. Quú.m alumni provinciae Romanae optimum réligiosae de– ditionis suae argumentum tempore pestilentiae an. 1777 exhibuis– sent, anno 1779 acciti sunt ut spiri tuales c:uriones essent in ar– chihospitali a S. Spiritu in Sassia de Urbe ' nunc'u.pato, quibus Pi us VI brevi apostolico Ourn religiosis (16 dec. 1785) speciales tribuit facultates, ibique misericordiae operam dederunt ad an- , nnm usque 1803. Porro an. 1837 et 1854 praeficiuntur lazareto sic dicto in eodem valetudinario constituto; et paulo post Pius IX brevi Omnium saluti (3 iun. 1856) illis curam spiritualem vo,– letudinarii committit, instituens simul communitatem sexdecim religiosorum sacerdotum, quorum unus saltem linguam gallicam calleret, alter vero linguam germanicam. Est etiam animadver– tendum quod, auctoribus praesertim Joanne Baptista (Taggiasco) a Genna et Francisco M. a Portomaurizio, in hoc valetudina- . rio instituta est an. 1857 congregatio sodalinm tertiariorum, qui vulgo Ooncettini seu OoncezionisU appellantur, ad infirmis con– sulendum atque inserviendum; quae quidem congregatio postea ab Ordine penitus segregatur. Praeterea alurnni provinciae Ro– mana,e an. 1904 arcessiti sunt ad novi amplissimique nosocomii de Urbe nomine Polyclinici; pariter iidem spiritualem curam ge- . runt in quibusdam aliis Romae.valetudinariis; videlicet S.•Tacobi, S. Gallicani, Oaesaris Battisti, et alibi (2). Itero provincia Tusciae miram explicavit operam iri hoc cbri– stianae dilectionis officio. An. 1785 fratribus in Florentino S. Mariae Novae valetudinario aegrotorum curae addictis imper– tiuntur, singulares facultates comparate ad sacramentales confes– siones suscipiendas. Inter praesides huius , nosocomii opt!mam (1) Cf. Opera publica quibus inserviunt Gapuccini in Italia, in AOC, 1890, t. VI, 155 sq. Anno 1950 ouram spiritnalem praestabant in 155 huiu.smodi dolorum do– mibns. Cf. AOO, 1950, t: LXVI, p. . 45. (2) Cf. BC, t. IX, p. 188; t, X, P• 341; ÜTTAVIO DA ALA'l'RI, l Gappuccini negli Ospedali •di Roma, in L'ltalia Franc., 1937, t. XII, p. 121 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz