BCCCAP00000000000000000000761

484 SECTIO VI : ACTIONE APOSTOLICA illi aderant ad iuvandos animos corporaque erigenda. Anteactis utique temporibus cum publicae aegrotantium curae certis noe– mis provehendae nondum esset satis provisum, facile intelligitur privata consociatorum civium vel religiosorum voluntaria ad– ministratio. Nihilominus etiam quum publica auctoritas hoc mu– nus de:finito cuidam personarnm coetui demandat, uti hodierna fert consuetudo et lex, semper adest locus sollerti caritati exer– cendae. Feliciter recentiore tempore praecflpta de valetudine ci– vium curanda et tuenda efficacius urgentur, quapropter facilius homines a contagione praemuniuntur et iam post saeculum XVII raro pestífera lues vitas hominum demetit. At Fratres Capuccini sponte et ubique sese devovebant piis misericordiae of:ficiis in illis quoque nationibus ubi civiJes potestates coenobiticam vitam vetabant; hinc non raro accidit hac aetate ut huiusmodi cari– t atis et miserfoordiae religiosa exercitatio benevolentiam apud inimicos christiani et religiosi nomiuis conciliaret atque restau– ratiouem coenobiorum et provinciarum aliunde negata, redde • ret faciliorem. Profecto post dimidiatum saeculum XVI II et per totum fere saeculum XIX vexationes irruebant; verumtamen ubi– cumque aliqui in:firmi et egeni homines vel spirituali vel corpo– rea ope indigerent, illico sodales religiosi, extra claustra lege iniqua compellente degentes, accurrebant seque cum discrimine etiam vitae tn miserorum solamen impendebant, quare magnam aestimatiorn~m universi populi sibi conciliarunt. Reapse historia docet, uti aiebat Pius XI, quantopere in nosocomiis, in carcel'i– bus, in calamitatibus demum omne genus ad proposita huiusmodi exsequenda istorum fratrum pesundarit industria (1). ~ ostrum igitur erit hoc in capite apostolatum erga aegrotos vel pestilentia aflectos paucis illustrare. 432. - Apud Italos frequenter in:firmorum curam suscipiunt religiosi sodales in valetudinariis ; quandoque tota religiosa fa– milia huic muneri exsequendo deditam se praebet; quandoque autem unns dumtaxt sacerdos ex viciniori coenobio hoc mini– .sterium explet. Dici potest quod plures exstant in unaquaque Italiae provincia buismodi generis domus dolorum curis Ordinis -commissae ; mense decembri an. 1889 illae ad numerum 82 per- (1) Cf. L iber Memorialis, p. VI, Romae, 1928.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz