BCCCAP00000000000000000000761

DE ACTIONE SOCIAL! 477 427. - In Gallia insuper egregie adlaboraverunt sodales re– ligiosi, ut catholici cives non tantum misericordiae et caritatis •erga pauperes atque opifices officia obirent, sed illa quoque munia accurate absolverent, quae ex iustitia et aequitate erga ipsos pau– peres promanant. Ludovicus a Besse (1831-1910) uti apostolus ,christianae actionis· in Gallica societate post saeculUm XIX di– midium salutari debet. Is enim Andegavi an. 1875 societatem faboris et virtntis tutricem instauravit, et exinde scriptis et ser– mone principia socialia proposuit, quae multis audacius asserta videbantur; verumtamen catbolicorum conven tus mense augusto :an. 1~76 Burdigalae habitus propositae ab eo normae capita et ,explanationem audivit ac probavit. Praeterea in publico con– gressu insequenti auno 1877 Podii celebrato approbatur neces– sitas sic dicti .A.nnuarii catholicorum, quod ipse Ludovicus pro– ·pugnabat, videlicet ut conficeretur catalogus catholicorum mer– ,catornm cuiuscumque civitatis, ut alii catholici scirent ubi merces emere aut vendere cum honestate valerent. Eodem anuo 1877 Andegavi primam mensam argentariam popularem Galliae condidit et inauguravit instar mensae vulgo Raiffeisen Germa– niae parsimoniae provehendae, quae ·celeriter propagatur. Insti~ tuta autem socialia ab eo invecta continuo augentnr, nullisque difficultatibus neqne contradictionibus praepeditus, constanter doctrinam socialem catholicam suis temporibus aptatam expo– nit in publicis Oarnoti (an. 1878), Andegavi (1879), Gratianopo– lis (an. 1880), Oenomani (an. 1881), Augustoduni (an. 1882) et alibi congressibus celebratis. Roe ultimo anuo Lutetiae Pa.risio– rum fundamenta iecit Orediti mutui popularis in favorem opi– ficum et mercatorum, quae quidem nova ac provida institutio uberrimos quoque ·fructus tulit; attamen imperitia v_el maligni– ta,s moderatorum causa existitit cur an. 1894 abrogata sit. Sup– pressis deinde Ordinibus ·religiosis in Gallia, Ludovicus a Besse in Italiam secessit an. 1903 et studiis de re ascetica et mystica se dedidit{l). Inter praecipuos eius laborum socios eminet Jo– :aephus ab Aurensan (t 1922), sodalis provinciae Tolosanae, qui maximopere nummarias mensas ruriculas, vulgo Oaisses rurales, fovit et amplius quinquaginta condidit (2). (1) Cf. AOC, 1910, t. XXVI, p. 372 sq. (2) Cf, HILAIRln DE BARENTON, op. cit., p. 478, sq.; ERNEST M. DE BE.t.ULIEU, Vr. moíne d'autrefois. Le Pere Joseph d'Aurensa'n, capucín, 'foulouse, 1928.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz