BCCCAP00000000000000000000761

18 SECTIO I : DE INTERN.A. ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE toritate congruas iudicabit et opportunas, quatenus Ordinis re– gimini eos praefi.ciat superiores, quos irreformabili suo supremo iudicio eligendos constituendosque placuerit, sicuti pro aliis se gessit Ordiuibus » (1). Et revera Summus Pontifex, postquam rex catholicus de negotio certior factus fuerat, apostolico brevi Quum rnulta (19 feb. 1796) Nicolaum a Bustillo (1731-1809) alumnum provinciae Oastellae et definitorem generalem in su– premum Ordinis moderatorem constituit a die 13 mensis maii, quo breve pontificium promulgandum erat, « ad id usque tem– pus, quod statutis ipsius Ordinis a sancta Sede confirmatis de– :finitum est » (2). 1am vero quum mense februario anni l798 co– piae Gallorum Urbem caperent et democraticam rempublicam romanam proclamarent, minister generalis in Hispaniam di– scessit, non amplius reversurus, mense martio eiusdem anni. Pariter definitores generales ob eamdem causam dispersi sunt, praeter procuratorem generalem Angelicum a Porto di Fermo (hodie Porto S. Giorgio) et Bonifatium a Nizza, qui Romae man– serunt ; nihilominus etiam procurator generalis versus :finem anni ab Urbe discedere coactus est; exinde Venetias profectus e~t ibique moram fecit ad annum usque 1800, quo, abolita romana republica et Gallorum castris remotis, circa mensem aprilem ad Urbem revertitur ac sociata opera laudati Bonifatii a Nizza re– gimen Ordinis tenuit et negotia usque ad annum 1806 trac– tavit (3). Interim vero Pius VII promulgaverat bullam Inter gravio– res (15 maii 1804), qua electionein sic dictam alternativam inter hispanos et non hispanos induxit. Et quia ob turbida tempora comitia congregari non poterant, Summus Pontif17x brevi Inter cetera (20 maii 1806) Michaelem Angelum a Sansepolcro (t 1818) constituit totius Ordinis ministrnm generalem; pariter cardi– nalis Protector de consensu praefati ministri generalis et ad id deputatus a Summo Pontifice, mense iunio eiusdem anni, sex (1) Cf. BC, t. IX, p. 233 sq.;. AOC, 1892, t. VIII, p. 309. (2) Cf. BC, t. IX, p. 235-24,2 ; FELICE DA MARETO, Tavole dei capitoli general·i, p. 240 sq,; BUENAVENTURA DE CARROCEKA, O.JT.M,CaP., Neorologio de loa Ji'rai– les Men. Capuchinos de Castilla, p. 214 sq., Madrid, 1943; l\fELCHOR DE POBLA· DURA, Los Genemles de la Orden Capuchina Grandes de Eijpaña, in Colleot. Fmnc., 1943, t. XIII, p. 297; lDEM, Los Frailes Menores Capuchinos en.Castilla, p. 171 sq. (3) Cf. FELICE DA MARETO, Tavole dei capitoli generali, p. 241.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz