BCCCAP00000000000000000000761
A PERTURBA.TIONE GALLICA (1790-1810) A PERTURBATIONE GALLICA , USQUE AD SUPPRESSIONEM NAPOLEONICAM (1790-1810) 17 11. Ordo sequendus. - 12. Superiores generales. - 13. Suppressio Ordi– nis in Italia. - 14.... in Hispania. - 15.... in Belgio. - 16.... in Germanía et Austria. - 17.... in Helvetia. -1'8.. .. in Polonia. - 19. Epilogus. Bibl. -,- Vide supra, p. 3-4. 11. - Fieri non potuit quin magna Galliarum politica ac re– ligiosa subversio funestos eflectus in ceteris Europae nationibus non haberet, eo vel magis quod societatis civilis fere continuae seditiones et bella consuetum .et ordinarium Ecclesiae et religfo– sarum sodalitatum regimen impediebant. Duce Napoleone Bona– parte, exercitus gallus universam paene J:iluropam subiic.iebat, atque huiusm~di dominatio exstitit causa praecipua supprnssio– nis Ordinum religiosorum. Ea quae ad Ord.inem. Fratrum Oapuc– cinorum .spectant, summatim hoc loco referuntur, praemissa no– titia superiorum generalium qui illum moderabantur. 12. - Hac aevi periodo (1790-1810) moderatores generales Ordinis parum efficere potuerunt, quippe qui in commodum fra– trnm suam operositatem non explicabant ob externas rerum dif– ficultates; neque provincias -peragrare neque communicationem cum subditis regularem habere eis licuit. Ob easdem rationes comitia generalia hoc temporis spatio congregata non sunt. Angelicus (Benincasa) a Sassuolo (1728-1815), qui die 29 maii anni 1789 ad supremam Ordinis dignitatem evectus fuerat, lit– .teris citatoriis an 1793 patres capitulares ad mensem maium anni . 1796 Romam convocaverat; attamen, id permittente Summo Pon– tifice, a tam arduo laborioso itinere anno 1795 illos dispensavit et exemit, quoniam « insolentes luctuosaeque vices quae hodiedum omnes undequaque defatigant .hominum coetus, populorumque societates propemodum omnes convellunt et socialis vitae red– dunt perdifficile mutuum illud coinmercium, quod pacificis tempo– ribus erat tutum » ; quocirca Pius Vl sibi reservaverat « eas ulte– rius facere dispositiones, quas de plenaria Sedis apostolicae auc- 2. - Biatoria g,neralis.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz