BCCCAP00000000000000000000761
AB ELECTIONE l>AULI A COLINDRES (1761-1790)' 15 Hac igitur furente persecutione, quatuordecim flloridae Gal– liarum provinciae evanuerunt, atque religiosa vita communis per dimidium fere saeculum disparuit. Oeterum fata nefasta singularum provinciarum ulterius describere esset nimis longum atque ab huius historiae generalis indole valde alienum (1). 9. - Quatuor vel quinque provinciae Belgii, seu potius quae in hodierno Belgii dominio quoad partem saltem constitutae erant, subiiciebantur modo potestati Austriacae, modo potestati Galli– cae. Ibi anno 1775 morabantur 1792 religiosi in 65 coenobia di– stributi. Illa vero regionis pars, quae imperio austriaco subiecta erat, iniquis J osephi II legibus obnoxia manebat, quapropter necesse fuit septem coenobia extra illam exsistentia separare, e quibus die 6 septembris anni 1782 constituitur custodia Sanctis– simae Trinitatis invocatioue nuncupata (2). 10. - Ma.ior provinciarum numerus in Europa, media et orien– taJi sub potestate iacebat imperat:oris; leges vero ab eodem. latae vel statim vel post principum electorum promulgationem exsecutioni deducebantur. Imperante Maria Teresia (1740-1780), non paucae leges con– ditae sunt, quae libertatem Ecclesiae Ordinumque religiosorum valde coarctabant. Postmodum autem Josephus II (1780-1790), principiis absolutismi seu immoderatae potestatis civilis imbutus, reformationem proprio marte inducere contendebat, quibus reli– giosorum sodalium interitum praeparavit. Ut aliqua huiusmodi iniqua statuta hoc loco memoremus, recolere sufficiat eum de– claravisse religiosos viros nullatenus a Sede apostolica pendere, sed tantummodo impera tori et episcopis esse subiectos; eorum ideo commnnicationem cum superioribus generalibus interdixit; insuper ipse susceptionem novitiorum probibuit, vel ab una ad aliam provinciam numquam transferri iussit (3). Praeterea tum in provincia Bohemo-Morava tum in provincia Austriaco-Hun– garica ab anno 1782 aliqna coenobia clauduntur; conventus sub (1) Praeter ·opera iam allata Thumae a St. Etieune et Irenaei ab Aulon · cf. UBALD D'ALENQ0N 1 O.F.M.CAP. 1 Essai sui· les Frniwiscains d'.d.lsaoe pendant la révolution d'ap1·es les travaux du P. Ápollinaire de Valenoe, Rixheim, 1905; JosEPH D'A11n1rns, O.P.M.CAP, 1 Ádresse du P. Gai-dien des Capuoins á'.e la i·ue de Saint– Honoré a. l' Ássemblée Natíonale, Paris, 1790. (2) Cf. BC, t. X, p. 730 sq. (3) Cf, BC, t, X, p. 737 sq; AGAPIT H0HENEGGER-PETER B. ZIERLIDR, 0 !•'. M.CAP., GeBohichte der Tirolisohen Kapuziner-01·densp1·ovinz, t. II, Innsbruok, 1915.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz