BCCCAP00000000000000000000761
14 SECTIO I : DE INTERNA .ATQUE EXTERNA EVOLUTlONE creavit atque vocationes valde minuit. Ab anno enim 1768 usque ad annum 1771 obierunt in nostris Galliae provinciis 250 sacer– dotes, quibus in eodem temporis spatio nonnisi 20 substituti sunt (1). Demum anno 1789 congregantur Parisiis status generales regni, qui die 5 maii con:fiscationem bonorum ecclesiasticorum decreverunt. Paulo post, nimirum decreto diei 13 februarii in• sequentis anni 1790, exitiali lege supprimuntur Ordines religiosi in Gallia,, quam ob rem religiosi sodales tum ad vitam privatam redire poterant, tum vitam communem prosequi in coenobiis a gubernio designandis, in quibus tamen saltero viginti sodales indiscriminatim ex quolibet Ordine selecti morarentur. Actum est igitur de Ordine nostro in Galliis ! Vi novae constitutionis civilis nuper approbatae ecclesiastica administratio subiiciebatur potestati civili; illam vero constitutionem tam episcopi quam sacerdotes omnes iuramento recipere tenentur, secns vel in exsilium relegantur vel capitali sententia plectuntur. Alumni nostrarum provinciarum ínter ceteros religiosos eminent, qui eiusmodi iuramentum edere recusarunt; maior siquidem eorum ' pars vitam communem amplectitur; alii ad terras missionum inter infideles confugiunt. Die 14 iunii anni 1790 in civitate Nimes quinque sodales capuccini trucidati sunt, qui primiti.ae fuerunt cruentae publi– carum rerum subversionis; quorum beatificationis processus in– choatur au. 1919. Item, quantum scire potuimus, plusquam cen– tum potius mori quam foedari elegerunt, :fidei confessores occum– bentes; e quibus decollati 15; trucidati 10; aquis immersi 5; deportati 88. Insuper ínter 213 servos Dei qui Lutetiae Pari– siorum mense septembri an. 1792 interfecti sunt, et quorum causa beatificationis anno 1916 fuit introducta, recensentur duo nostri confratres, nimirum Oarolus Richardus Lebreton (in Or– dine appellatus P. Petrus a Jussey) et ,Toannes Morel (in Ordine cognominatus P. Apollinaris a Friburgo), qui in ter beatos coelites an. 1926 adscriptus fuit. Alii enixe impiam perduellionem im– pugnarunt et oppugnarunt; ltos ínter excelluit Joseplrns a La– hitte (t 1844), qui sermouibus et scriptis operibus iura Ecclesiae et Ordinis diu et efficaciter vindicavit (2). (1) Cf. L. PASTOR, loe. cit., p. 345. (2) Cf. IRÉN:i: E D'AULON, op. cit., p. 378 ·~q.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz