BCCCAP00000000000000000000761

AB ELECTIONE PAULI A COLINDRES (1761-1790) 13 baJle, cuí oblata est praesidentia capituli; me vero honorem recusavit atque sessionibus praefuit Josephus Antonius a Kai– sersberg, nam etsi his capitulis nationalibus praeesset delegatus commissionis Regularium, pro nostratibus facta est exceptio. Ad mentem commissionis duae quaestiones praecipuae in ca– pitulo erant pertractandae, nimirum reformatio constitutionum et suppressio parvoruni conventuum. Nunc autem vix incepta est lectio novarum constitutionum, quae iam antea secreto facta fuerat, magna exoritur inter patres capitulares concertatio, duce et fautore Ambrosio a Lombez, qui totis viribns einsmodi latam legem improbat et recusat; nihilominus lectio et promulgatio fieri .potuit. Mox Ambrosius praefatus ad definitorium generale recurrit contra haec statuta, quae tamen die 28 augusti an. 1776 a Pio VI brevi apostolico Pastoris aeterni approbata sunt (1). Oirca alterum argumentorum caput, videlicet circa parvos con– ventus, in ultima ca,pituli sessione omnes su:ffragatores una voce edixerunt nullum coenobium esse supprimendum, et haec capi– tnli deGisio die 23 februarii an. 1772 a commissione Regularium . sancita est. Tempore celebrationis. huius capituli numerabantur provin– ciae 14; coenobia 118; religiosi 4280. Quibus addere oportet 3 coenobia provinciae Sabaudiae cum 39 religiosis; et 2 coenobia Hiberniae cum 24 sodalibus, necnon provincia Oorsicae, quae insula an. 1768 regno Galliarum adiuncta fuerat(2). , Nobis addendum est quod generatim episcoporum Galliae mens erga fratres nostros. valde f'u!t benevola. Immo in archivo commissionis Regularium nullum repertum est documentum, quod querelam aliquam adversus ipsos contineret ex pa,rte epi– scopornm et cleri, c.ivitatum et oppidorum. Attamen, exceptis alnmois Societatis Jesu, inimici Dei et Ecclesiae in nullum aFum Ordinem tot infensas calumnias, opprobria, libellos, satyras, con– tumelias protulerunt, sicnt contra Fratres Oapuccinos, qui illo aevo in Gallia orones alios religiosos numero ·et· popularitate antecedebant (3); quae quidem obtrectatio atque nimia et iniqua potestatis civilis vexatio perturbationem inter religiosos viros (1) Cf. BC, t. IX, p. 119. (2) Cf. IRÉNÉE AULON, Histofre des Freres Mineurs Oapucins de l'anoienne .vro– vince d'Aqnitaine, p. 75 sq. (3) Cf. THOMAS DE ST. ETIENNE; op. cit., p. 172 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz