BCCCAP00000000000000000000761

12 SECTIO I : DE INTERNA ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE 8. - In Gallia religiosi sodales in cura animarum -operam impendebant assidnam, studio litterarum sedulo incmnbebant, neque minus conservandae regulari disciplinae erant solliciti (1). Et revera cum minister generalis Paulus a Oolindres, labente anno 1765, quatuordecim Galliarum provincias visitavit, si for– sitan excipitur provincia Parisiensis pro qua constitutns est commissarius generB.lis .A.mbrosius a Lombez, non videtur eum graves abusus invenisse, et certe non tales qui potestatem ci– vilem exigerent ut auferrentur, quandoquidem usque ad finem veteris regiminis Fratres Oapuccini excellebant ínter eos qui ferventiori spiritu virtuteH monasticas conservaverant et relaxa– tioni animorum fortius restiterant (2). Sciendum tamen est quod regio decreto diei 31 iulii eiusdem anni 1765 iuniungitur reformatio omnium Ordinum religiosorum, atque insequente anno auctoritate regís Ludovici XV sub mode– ramine et directione archiepiscopi Tolosani Loménie de Brienne constituta est Oonunissio Regiilarimn composita ex episcopis et magistratibus; quae non tam religiosorum ref'<.>rmationem, quam eornmdem ruinam et destructionem uti finem proprium sibi praestituit. In primis superiores maiores rogantur, ut commis– sioni sincere manifestent quidnam reformationis dignum existi– marent tam quoad personarum conditionem quam quoad capitu. lorum_ celebrationem; deinde an. 1768 prohibetur quominus quis vota religiosa nuncupet antequam vigesimum primum annum expleverit, et pariter ut in quolibet coenobio morentur saltem quindecim sodales, et ullo pacto minus quam novem. Demum praecipitur ut cuiuscumque Ordinis religiosi congregetur capi– tulum nationale, ad quod convenire tenentur: a) superiores pro– vinciales; b) deputatus superiorum cuiuscumque provinciae; e) de– putatus subditormn provinciae. !taque fieri non potuit quin eiusmodi capitulum nationale celebraretnr. Patres vocales con– veniunt Parisiis ad S. Honoratum die 7 maii anni 1771; eornm numerus erat 48, quoniam praeter sodales quatuordecim provin– ciarum aderant quoque delegatus provinciae Oorsicae necnon alius delegatus Fratrum Oapnccinorum Hiberniae. Illis diebus aderat Lutetiae Pa1•isiorum minister generalis Amatus a Lam~ (1) Cf. BC, t. X, p. 747. (2) Cf. THOMAS DE ST. ETIENNE 1 PageB d'histo·ire. La révoiution et les FF. MM. Capucins, p. 177.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz