BCCCAP00000000000000000000761

AB ELECTIONE P.A.ULI .A. COLINDRES (1761-1790) 11 cilia vero acta capitularia mittenda erant Panormum ad iudicem Monarchia{I, qui vices gerebat regis Neapolitani. Hinc factum est ut paulatim religiosi in spiritualibus fere unice ab episcopis penderent, in temporalibus autem a gubernio. Id, quod magis , auctores legum intendehant, erat religiosorum suppressio; sed tametsi difficultatibus et vexationibus onusti, necnon a Summo Pontífice et a ministro Ordinis generali fere avulsi essent, nihil– ominus fratres v'itam monasticam proseciiti sunt (1). 7. - Medio saeculo XVIII in sex pro:vinciis Hispaniae, quae 110 coenobia pluraque loca missionum cornplectebantur cum 2350 ,,; religiosis, disciplina regulal'is vigebat. At iniuria temporum et hominum malitia spiritus seraphicus paulatirn elanguescere coe– pit. Potestas civilis magis ac magis in internis f'ratrum negotiis se ingerebat. Verum quidem est quocl conatus reformationis Pauli a Colindres aJiorumque praeclarorum virorum, uti J oannis a Zamora, regium gobernium fovebat; at id faciebat ea potissi– mum ratione ut dependentiam r.eligiosorum a suprema EcclesiM et Ordinis potestate facilius irnpediret, ita ut hispanicae pote– statis subditi superioribus nationalibus tailtummodo obedirent. Insuper pro lubitu suo reformationem studiorum domesticorum praecipiebant; concionatoril?us et superioribus libertatem :1ctionis coarctabant; decreta et decisiones superiorum generalium reti– nebant. Ab anno 1773 gubernium adlaborabat ut numerus reli– giosorum in Hispania minueretur et aetas ad professionem reli– giosam emittendam protraheretur(2). Confinia vero provinciarum atque numerus coenob.iorum boc temporis spatio immutata permanserunt. Praeterea regularis oh– servantia et etlicientia sacri ministerii promoventur inst.itutione seminariorum missionariorum ac domuum strictioris observantiae. Inter religiosos autem sodales alii propensiori animo ad mentem potestatis civilis propendebant; alii e converso traditiones pri– scorum patrum retinere contendebant in omnimoda dependen tia -erga Sedem apostolicam et erga· supremos Ordinis moderatores. (1) Cf. SAMUELE DA CIIIARAM0N'I'E, O .F.M.CAP . 1 Memol'io storioho del I!',·ati Min. Cappuccini della p1·ovincia monastica di SiracuBa, p. 342-342, Modi_oa, 1895-189.6. (2) Cf. BC, t, X, p, 270; L. PAST0lt, Storia itei Papi, t. XVI, f :' II, p. 34.8 8q,; MELCH0R DE P0BLADURA 1 LoB GenernleB de la Orden Capuchina, in Collect. Franc., 1943, t. Xlll, p. 297 ; IDEM, LoB FraileB MenoreB CapttchinoB en Castilla, p. 156 sq.; BASILIO DE RuBí, Refonna de Reg1bla1·es e11 España a principios del siglo XIX, Bar– celona, 1943.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz