BCCCAP00000000000000000000761
10 SECTIO I: DE INTERNA ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE provinciarum in custodias comparate ad electionem sic dictam alternativam (1). Tandem an. 1788 praecipitur aetas 21 annorum ad professionem emittendam, Regulares omnes episcopis subii– ciuntur, coarctatur numerus suscipiendorum, et cetera lrniusmodi patrantur. In tribus Siciliae provinciis multiplicantur vexationes, guae in praecedenti aetate inceperant. Sub falso praetextu nimiae multitndinis religiosorum, an. 1766-1769 prohibetur receptio no– vitiorum ad decennium; sed revera huiusm.odi receptionis prohi– bitio facta est ut in perpetuum servaretur, siquidem exinde exi– gebatur derogatio vel facultas regia, quae fere unquam obtine– batur. Cum igitur minister generalis Erhardus a Radkersburg subditos Siciliae an. 1778 visitaret et conspexisset provincias insulae in numero religiosorum. valde decrevisse ob dim.idiatam receptionem, quae iam. ultra decem annos perdurabat, petiit et obtinuit facultatem aliqnos iuvenes recipiendi, etiamsi receptio huiusmodi excederet numerum a S. Congregatione super disci– plina Regularium concedí solitum., eo praesertim quia tempore suae com.morationis in ínsula has concessiones non indigebant regio « exequatur », ideoque a censura tribunalium saecularium erant imm.unes (2). Long.uro esset singula iniqua decreta singillatim recensere; sed non omnia silentio sunt praetereunda. Anno 1782 interdicitur quilibet recursus ad Sedem apostolicam, et suppressio parvorum conventuum intentatur; anno 1784 speciales conditiones exigun– tur ut quis ad officium ministri provincialis assumi posset, v. g1·. ut antea philosophiam docuisset, necnon ad guardianatum, nempe ut candidatus esset approbatus ad confessiones a suo Ordinario loci, et si ad coenobia maiora destinabatur, necesse quoque erat ut munus Jectoris, salfom philosophiae, obiisset; praeterea an. 1787 praecipitur ut quaelibet ex tribus Siciliae pro– vinciis non ultra 300 sodales religiosos haberet; insequente anno 1788 prohibetur quominus capitula provincialia aliaeque congregationes absque praevia facultate aulae Neapolitanae, quae etiam electos superiores confirmabat, celebrarentur; in Si- provincia dei Gappuooini di Reggio Calabría, p. 23, Reggio Oalabrin, 1885. Eodem a nno magnns terrae motus maiorem ooeuobiornm p artero destruxit. (1) Cf. SALVATORE DA VALENZANO, op. cit., p. 444. (2) Cf. BC, t. IX, p. 132.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz