BCCCAP00000000000000000000761

8 SECTIO I: DE INTERNA -ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE vigesimum primum aetatis annum ageret, neque vota religiosa emitteret nisi vigesimum quintum attigerit; praeterea libertatem in regimine fratrum coarctat, impediens eorum cum legitimis superioribus communicationem, omnesque Regulares viros iuris:– dictioni Ordinariorum subiiciens, et ita porro. Olemens vero XIII apostolico brevi Ad plurimas acerbitates (1 oct. 1768) hanc pu– blicae potestatis rationem a.gendi proscripsit et damnavit; nihil– ominus ipsa numerum religiosorum et coenobiorum coarctavit, -idcirco ex 41 coenobiis ad Ordinem pertinentibus supprimuntur 21, et 1306 religiosi sodales ad numerum 704 reducuntur, uti die 5 iunii insequentis anni 1769 ministro provinciali significa– tum est (1). Regnante Oarolo Emmanuele III (1730-1773) in regionibus eidem subiectis tranquillitas servatur, quandoquidem inter ipsum et Sedero apostolicam optima consuetudo vigebat; anno autem 1770 auctoritate Summi Pontificis Olementis XIV visitavit pro– vinciam Subalpinam archiepiscopus Taurinensis, qui visitatione peracta, edicens aliquas ordinationes, ita alumnos provinciae alloquebatur: · < Res rationesque vestras tam apte compositas haec lnstratio probavit, ut non modo nihil apud nos detractum sit de Ordinis vestri existimatione, sed magis magisque confir– matum, atque adeo actum, quod de instituti vestri sanctimonia nullo non tempore iudicaviwus » (2). In Etruriae ducatu fratres hoc tempore iniquis exitialibusque legibus sunt subiecti, quas dux Petrus Leopoldus I (1765-1790), imp.eratoris Josephi II germanus frater, condidit. Anno siqui– dem 1772 Regularibus interdixit quominus, se inconsulto, recur– rerent ad Sedem apostolicam; paulo post statuitut nemo ad sta– tum religiosum admitteretur nisi expleto aetatis decimo octavo anno, neque religiosa vota nuncuparet nisi expleto ann:o vige– simo quarto; insuper an. 1778 praecepit ut census fieret religfo– sorum et conventuum, qui omnes an. 1782 iurisdictioni episco– porum subiiciuntur. Ut cetera nunc omittamus, an. 1787 et 1789 (1) Cf. BC, t. VIII, p. 398 sq.; L. PASTOR, Storia dei Papi dalla fine del medio ei•o, t. XV, p. 1006 sq., Roma, 1933; t. XVI, P. II, p. 357 sq., Roma, 1933; VLA· DIMIR RADONIC, 0.F.M., Die Kloaterreform in Venedig (1767-1770), Sibenik, 1935; G10. CRISOSTOMO DA CrTTADELLA, l Cappucini in ÁB0lo, p . 55, Padova, 1940; IDEM, Una controversia di giurisdizio11e fra i auperiwi cappucci11i veneti e i superiori ge– nerali dell'Ordine (1756-1759),"'iVerona, [1948]. (2) Cf. BC, t. IX, p. 53.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz