BCCCAP00000000000000000000761
340 SECTIO V : DE ACTIONE SCIENTIFICÁ rent et traderent. In ter commentaria periodica (l) quae magis ad pietatem franciscanam alendam quam ad scientiae et doctrinae eruditionem promovendam instituta sunt, excellunt: Annales Franciscaines ab alumnis provinciarum Galliae (dein Parisiensis) edita ab anno 1861; A nnali Francescani, Mediolani, ab an. 1870; L'Eco di S. Francesco, Neapoli a·b an. 1873-1904; El Mensajero Seráfico, l\fatriti ab an. 1883. Uti commentarium o:fficiale Ordinis vulgatur iussu ministri generalis inde ab an. 1884 Anatecta Or– dinis S. Francisci Oap-ucC'inorurn, in quo multae ac pretiosae no– titiae seu bistoricae elucubrationes in lucem prodierunt (2). Postmodum erudita seu scientifica commentaria in usu ve– niunt, in quibus saepe de argumentis ad bistoriam capuccinam spectantibus disseritur . Sed quia longum esset singulas has dissertationes recensere, satis esto títulos epbemeridum proferre. !taque in Gallia inde ab an. 1899 pu].:>lice eduntur Étitdes Eran– cisoain,es ; in Hispl;l,nia ab an. ] 907 Estudios Franciscanos (Estu– dis Frcmciscans); in Belgio ab an. 1914 Neerlandia Franciscana (Franciscana); in Rollandia ab an. 1917 Frahoiscaansch Leven; in Italia ab an. 1926 L' Italia Francescana et ab an. 1930 Bol– lettino Storico-Bibliografico Francescano. De Oollectanea Franci– scana et. infra. 311. · - Quarto saecú.lo ab Ordine condito iam feliciter expleto, centenaria celebratio peropportunam obtulit occasionem studiosis viris ad . pervestigationes bistoricas, ut exinde clarius ostenderent quonam modo, temporum decursu, Fratres Oapuc– cini de ecclesia et societate bene essent meriti. Abest ab bac nostra expositione quaevis recensio, licet summaria, operum vel elucubrationum hac fausta occasione editorum ; nibilo secius quum bine illinc aliqua miscellanea maioris momenti in lucem prolata sint, illa memorare satis ducimus. Itaque opus praecipuum iussu ministri generalis Melcbioris a Benisa editum est (3), in quo multae illaeque exquisitae noti- (1) Of. Ephe1ne1·idea, annualia et coinmentaria pei·iodica a Fratribns Min. Capuc– oinia edita. Desc,·iptio bibliog,·aphica, Romae, 1937. (2) .Ánaleota O,·di,.i• .. . Index ·general·•• volm1iimon I-L (1884-1934), Romae, 1938. (3) Liber Memoria/is Otdinis Fr. Min. S. Francisci Capuccinoi-uin g_ua,·to iani pleno saeculo ab Ordine condito (1528-1928) editus iussu Miriistri Generalis R.mi P. Melohioris a Benisa in supplementnm ad vol. XLIV .Llnalectormn O,·dinis, Romae, 1928.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz