BCCCAP00000000000000000000761

6 SECTIO I : DE INTE.RNA ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE efflavit, imperatrix Maria Teresia mandavit ut funeris exequia sumptu publici aerarii perficerentur (1). E vivis sublato Paulo a Colindres, ei successit primus defi– nitor generalis Josephus Maria a Savorgnano (t 1773), qui bien– nio .fnnctus est munere vicarii generalis et commissarii aposto– lici (2). In comitiis vero generalibus mense maio anni 1768 con– gregatis clavum Ordinis assumpsit Amatus a Lamballe, provinciae Britanniae almnnus, qui et ipse studio regularis observantiae tuen– dae necnon constitutionum observantia atque pietate enituit (3), et insnper iansenismum et gallicanismum alacri animo debellavit. Nihilominus brevi tempore fratres moderatus est, siquidem versus :finem an. 1769 provinciarum visitationem aggreditur atque per– agrata ínsula Corsicae in Galliam pervenit aliasque huius regni monasticas provincias visitavit; anuo 1771 capitulo nationali Pa– risiensi, non obstante sollicitatione comruissionis regularium, praesidere renuit, et die 17 maii anni 1773 Lutetiae Parisiorum occubuit. Eo igitur mortuo, Erhardus a Radkersburg (1713-1798), sodalis provinciae Styriae, qui anno 1768 voci passivae renun– tiaverat, a die 17 mensis maii uti vicarius generalis Ordinem gubernavit usquedum die 2 iunii anni 1775 supremus moderator constituitur, absentibus tamen suffragatoribus ex ditionibus au– striacis, quibus decretum caesareum prohibuerat quominus Ro– mam peterent. Vix ille ad supremam Ordinis dignitatem est evectus litteris encyclicis professns est cuneta attingere et com– summare desiderare veri patris vigfüsque pastoris officia. Qnanta autem laude ac satisfactione hoc suum munus expleverit, com– probatum est in comitiis generalibus die 27 maii an. 1782 babitis, quando iterata vice pastor .ac pater Ordinis omnium plausu est constitutus (4). Et sane in eo mirifice eluxit vitae probitas, regu– laris disciplinae studium, domesticae traditionis aemulatio; in– super eximiis virtutibus claruit, quas Deus signis confirmavit. Quapropter iure in huius praesnlis epitapahio scribi potuit: (1) Cf. BC, t. VIII, p. 330 sq.; AOC, 1892, t. VIII, p. 219 sq.; MELCH0R DÉ P0BLADURA, Los Frailes Meno1·es Capuchinos en Castilla, p. 93 aq., 129 sq., 170 aq., Madrid, 1946. (2) Cf. AOC, 1892, t. VIII, p. 219 j FELICE DA MARETO, Tavole dei capitoli ge– nerali, p. 218 ; Gro. CRIS0ST0M0 DA CITTADELLA, O.F.M.CAP., Biblioteca dei Frnti Min. Cappuccini della provincia di Venezia, p . 163 sq., Pndova, 1944. (3) Cf. BC, t. VIII, p. 395; AOC, 1892, t. VIII, p. 267 sq. (4) Cf. AOC, 1892, t. VIII, p. 270-275.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz