BCCCAP00000000000000000000761

314 SECTIO V : DE .AOTIONE SOIENTIFICA sitionem bene acceptum fuit et saepe in lucero editum (1). Piatus a Mons (t 1904) occasione sexcentesimi anni a nativitate S. Bo– naventurae aggressus est demonstrare sententiam Joannis Duns Scoti, secundum quam essentia sacramen ti paenitentiae in sola est absolutione peccatorum, nequaquam dici posse doctrinam < scholae franciscanae », uti quidam s<;1ripserat, immo S. Bona– venturam doctrinam communem circa hanc rem docuisse, nempe quod actus paenitentis pertinent ad veram huius sacramenti ma– teriam (2).. J oanues Baptista a Le Petit-Bornaud (1853-1925), pro– viuciae Sabaudiae alumn us necuon Sabaudiae academiae socius, aliquas elucubrationes theologicas concinnavit a viris doctis lau– datas. Porro· celebrem íllam quaestionem de motivo Incarnatio– nis primario deque J esu Ohristi primatu egregie edisseruit eiusque solutionem copiosa scholae tranciscanae eruditione propugnavit; hanc autem dissertationem anuo 1902 ex gallico sermone in latinum vertit Ambrvsius a Saldes, provinciae Oatalauniae. Prae– terea perdifficilem aliam quaestionem in scholis agitatam de elec– torum ad vitam aeternam numero aequo indicio ponderavit d magisterio ecclesiae innixus sententiam, quae magis divinae bo– nitati ac misericor<liae favet, sedulo tuetur (3). 297. - Quaestiones morales multi scriptores huius aevi per– tractarunt, qui in primis suis alumnis utiles esse cupiebant (4). Ad ordinem aliquem in hac paragrapho sequendnm, disseritur primo de operibus theologiae mora.lis generalibus; deinde de particularibus tractatibus circa confessionem et contractus ; de– inique de variis generis dissertationibus. a) Thomas ab Interamna (t 1807) velnti prodromum ad theologiam moralem concinnavit (5), ut ostenderet candidatis, (1) Compendium theologiae dogniatioae, Mediolani, 3 ed., 1886. (2) De Bententia S. Bonaventi,rae tlootoris Seraphioi círca essentiam sacramenti pae- 11itentiae, Parisiis-Lipsiae, 187 4. (3) Essai sur la prinia1,té- de N. S. J ésuB-ClwiBt et Btii· le niotij de l' Incarnation, Paris-Lyon, 1900; Notes additionnelles. Extraites des « Étndes JJrano. » année 1921, P arís, 1922; Sur la q1,estio11 dii nonibre des élu!, 2 ed., París, 1908. Cfr. AOC, 1925, t. XLI, p. 278-281. (i) Cf. H1LA1uus A SEXTEN, Inder,; q«orwmdan• aiiotor"m Ordinia Oapuooi11orum qui de theologia morali et practica scripsenmt, in Compendium theologiae ntoralis. Pars II, p. 515-519, Merani, 1899. De studio theologiae moralis ad hoc nsque tempus cf. MroLCHIOH A POBLADURA, Histor ia generaliB. Pars II, t. I, p. 357 sq. (5\ Ethices ck1·iatia11ae narratio hiatorico-tkeologico-c1·itioa iis omnib1,s q1ii huio scien– tiae operani sm1t dat1wi omnino utilis et bene necessaria, Sondrii, 1871.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz