BCCCAP00000000000000000000761

2 PROOEMIUM obeundum accuratiore studiorum et lítterariim institutione prae– parantur iuvenes studiosi et sacerdotes. Hinc aptius ac melius comprehenditur et aestimatur illa necessitudo quae inter Ordinis religiosos sodales et auctoritates civiles et ecclesiasticas ipsumque humilem populum intercedit. Haec omnia nobis ex consuetudine explananda sunt, videlicet: I. - De interna atque externa Ordinis evolutione; II. - De iure Ordinis particulari ; III. - De sodalium gradu et dignitate, deque locorum atque provinciarum structura seu constitutione; IV. - De spirituali sodalium religiosorum norma, seu de observantia regulari ; V. - De actione scientifica, seu de scientia et mentis cultura; VI. - De vita apostolica, seu de multiformi in populis apo– stolatu; VII. - De necessitudine cum diversis eccJesiae et societatis civilis personis. Ceterum, supervacaneum putamus de fontibus historicis nar– rationis deque expositionis met.hodo iterum disserere, quum haec omnia perspicue, ut arbitramur, in prioribus voluminibus sint exposita, ad quae proinde lectorem benevolum remittimus.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz