BCCCAP00000000000000000000761
168 SECTIO III : DE CONSTITUTIONE ORDINIS pertinebant (1). Verumtamen ex hac nova vicariorum gene·ralium institutione lites et confusiones exoriebantur, ad quas vitandas vel minuendas Gregorius XVI annis 1831 et 1832 aliqua,s parti– culares normas interim ordinavit (2). Ab anno 1838 usque ad annum 1884 nullus amplius huius– modi vicarius generalis constitutus est; sed fratres hispani rtige– bantur a commissario apostolico a S. Sede nomina to, qui tamen eisdem iuribus fruebatur ac minister generalis pro sua ditione (3). 4. - De procuratore generali. 157. Electio. - 158. Munera. - 159. Privilegia et exemptiones. - 160. Bulla < Inter graviores >. 157. - Secundum veterem Ordinis disciplinam Usque ad saeculum XX vigentem, qui officio procuratoris generalis per– functurus erat, extra gremium definitorii eligi poterat, neque necessario inter defi.nitores generales cooptabatur (4). Nunc autem ad normam constitutionum eligendus est ex gremio definito– rii {5), et ipsa suae electionis vi est primus defi.nitor (6). Pariter vacante eius officio, olim a solo ministro generali eligebatur viceprocurator vel ex gremio definitorii vel ex corpoi'e Ordinis, qui eo ipso in proximo genernli capitulo utraque voce fruebatur, postquam an. 1766 procuratori generali idem ius flt officium con– cessum fuerat (7) ; sed ab anno 1909 huiusmodi viceprocurator (1) Cf. bulla Inter graviores (15 maii 1804), in BC, t. IX, p. 293 sq.; BASILIO DE RuBi:, Reforma de Regulares en España a principios del siglo XIX, p. 85 sq., 94 sq., -Barcelona, 1943. (2) Cf. BC, t. X, p. 10 sq., 16 sq, (3) Cf. MELCHOR DE POBLADURA, Los Fmiles Menores Capuchinos en Castma; p. 215 sq., Madrid, 1946. (4) Cf. Constitutione8 an. 1.643, p. 85, n. XXIII; MELCHIOR A POBLADURA. Historia generalis. Pars II, t. I, p. 125. (5) Cf. Constit·utiones an. 1.909, n. 152; Constitution.es an. 1.925, n. 164. (6) Cf. Constit1ttio11es an. 1925, n. 164. .A.nno 1908 proourator erat quartus definitor; sed an. 1914 et 1920 primas definitor eleotus est proourator. (7) Cf. Constitutiones an. 1.643, p. 88, n. XXXI; Ordinationss et deoisio11es, p. 77, n. 47. AOC, 1907, t. XXIII, p. 340 (deputatio Angeli a Villava). Die 14 nov. anni 1879 S. Congregatio Episoopornm et Regularium, ad preces ministri et definitorii genernlie approbavit et oonfirmavit eleotionem Branonis a ·vinay in definitorem et procuratorem generalero ob demissionem Exuperii a Prats-de-Mollo. Cf. BC, t. X, p. 723; Bullarii Ordinis regestum, n. H27, in AOC, 1897 1 t. XIII, p. 22..
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz