BCCCAP00000000000000000000761
96 SECTIO I: DE INTERNA ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE X DE STATU PERSONALI ET LOCALI ORDINIS AB ANNO 1761 AD ANNUM 1940 92. Animadversiones. - 93. Rationarium provinciarum an. 1782. - 94. Statistica p1·ovincia1·um Gallicie an. 1771. - 95. Status provin– cia1·um regni utriusque Siciliae an. 1830. - 96. Status provinciarum Hispaniae an. 1830. - 97. Rationarium provinciarum an. 1883. - 98. Rationarium an. 1940. - 99. Statistica compa1·ativa provincia– rum ab an. 1761 ad annum 1940. 92. - Rationaria ex actis publicis comitiorum generalium collecta, et hoc in capite edita varias Ordinis vicissitudines summatim ostendunt, atque uno quasi obtutu quilibet lector perspicere valet regressus et progressus in singulis nationibus et provinciis. Est tamen animadvertendum ab an. 1782 ad an– num 1841 comitia congreg·ata non esse, ideoque rationaria hoc temporis spatio exarata non fuisse generalia, nam capitulum Ma– tritense an. 1830 tantummodo statum provinciarum Hispaniae edidit, quamvis eodem anno prodierit etiam catalogus provin– ciarum regni utriusque Siciliae. Porro baud facile erit ex ceteris rationariis saec. XIX accuratam ac certam rationem reddere de statn reali provinciarum et religiosorum sodalium, quia gene– ratim inserebantur quoque provinciae reapse abrogatae, additis notitiis olim notis. !taque caute accipiendasunt rationaria an.1874 eomparate ad ea quae an. 1883 exarata snnt, siquidem illa re– ferunt provincias Hispaniae ab an. 1835 omnes abrogatas et multas in Italia provincias an. 1866 suppressas (1). Antequam statistica generális comparativa omnium p1·ovin– ciarum ab anno 1761 ad an. 1940 afferatur, tria rationaria sin– gillatim exhibentur: primum refert maximum Ordinis incremen– tum post annum 1761; alternm maximum regressum manifestat; tertium exhibet hodiernum ascendentem gradum. Di:fferentia numerorum apud auctores explicatur ex eo quod alii inter sodales religiosos recensent etiam novitios, et alii illos (1) Cf. [ISIDORO DA GUERCINO], Relazione intorno al governo del P. .Egidio 1fo; Cortona, p. 54 sq., 65, Milano, 1884.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz