BCCCAP00000000000000000000761

94 SECTIO I : DE INTERNA ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE qua tamen iterum eximuntur, quum an. 1907 denuo commissa– riatus erigitur (1). Praeterea qumn sub :firiem saeculi XIX apo– stolatus in regionibus Americae latinae latius iterum instaura– retur, constitutae sunt custodia.e, quae religiosos sodales con– gregabant sub regimine superioris a provinciae praelatis nomi– nati, µsque dum, custodiarum provincialium regimine an. 1937 statuto (2), aliter negotium est 'dispositum. Aliquae earum ma– gnam progressionem assecutae sunt; itaque die 8 iulii an. 1929 constitutus est commissariatus provincialis Chilensis-Ai·gentinus, qui die 14 februarii an. 1936 in duos dividitur, nempe: Chilen– seni unum et Argentinum alterum (3). Reliqua quae ad custodias provinciales spectant alibi descri– buntur (4). Satis esto memorare quod provincia Oastellae mode– ratur custodiam Ve11e.zuelae-Oubae; provincia Oatalauniae, cu– stodiam Americae 1nediae seu centralis; provincia Valentiae, custodiam de Bogotá; provincia Baetica, custodiam S. Do1ninici; provincia Genuae, custodiam de Uruguay ; provincia Pennsyl– vaniae, custodiam de Puerto Rico. In Brasilia quoque aban. 1937 institutae sunt custodiae provinciales, scilicet Maranhdo et S. Josephi de Grajau (prov. Langobardiae); Perna?nbuco (prov. Lucensis); Rio Grande do Sul (prov. Sabaudiae); Río de J aneiro (prov. Syracusarum); Minas Geraes (prov. Messanae); Bahia (prov. Picenae); S. Paolo (prov. Tridentinae); Parana (prov. Ve– netiarum). 89. - In America septentrionali provinciae Oalvariae et Pennsylvaniae in dies incrementa obtinent et progrediuntur, re– ligiosis sodalibus et coenobiis multiplicatis. lnsuper an. 1890 alumni provinciae Tolosanae in regionem Canadensem pervene– mnt ; prima domus religiosa erigitur an. 1891 ; procedente tem– pore, aliae aedificantur, quae in eum splendoris statum devene– runt ut iam commissariatum sui iuris constituerint (5). I n eadem regione provinciae Hiberniae alumni domus religiosas inst aurare coeperunt an. 1903, quae an. 1937 custodiam p::_,ovincialem con- (1) AOC, 1900, t. XVI, p. 170. (2) Vide infra, p. 152. (3) AOC, 1936, t. LII, p. 68-70. (4) Vide infra, p. 152 sq. (5) Cf. ALEXIS DE BARBEZIEUX, O.F.M.CAP., L es Cap1wí11s a1i Cmiada, in Echo de St. Fran9ois, 1931-1933, t.. XXI-XXIII, passim; HILAIRE DE STE. ANNE DE LA PÉRADE , 0.FJvI.CAP., Les Capucins an Ganada.,· Montreal, 1941.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz