BCCCAP00000000000000000000761
70 SECTIO I: DE INTERNA ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE vero coenobia, nimirum Moguntiae et Dieburgi, a gubernio As– siae (Hessen) servantur, in quibus tamen novi candidati recipi non poterant. Sicque in hac quoque regione vita capuccina paene intermittitur per aliquot annos (1). 64. - Provincia Helvetiae, quum an. 1803 Ordines religiosi ex– sistentes approbantur, vitam et actionem per totum saeculum XIX ordinare ac perficere potuit ; annis autem 1812-1815 duos amisit Vallesiae conventus, nimirum Seduni et Agauni, quos iam ab an. 1767 eidem aggregati fuerant (2). Tempore suppressionis napoleonicae an. 1810 coenobia Ti– cini adscripta erant provinciae Novariensi; ex tune vero custodia sui iuris constituitur, ad quam multi ex abrogatis provinciis sodales recedebant; augescente autem religiosorum numero, die 4 iulii an. 1845 ad dignitatem provinciae evehitur; porro an. 1852 publica potestas orones Italiae cives exire coegit, quapropter alumnorum provinciae Ticinensis numerus iterum valde minui– tur, et quia etiam ius novitios recipiendi dene.gatur, pedetentim in ruinam labitur. Anno autem 1875, abrogatis iniquis legibus, spes a:ffulgebat regularem disciplinam restaurandi, quare super– stites sodales subiici untur provinciae Helvetiae, cuius modera,. tores an. 1883 sodales Ticini in coenobio Lugani coegerunt, siegue ad novam renascentem vitam parabantur(3). 5. - Polonia. 65. Persecutio 1·eligiosa (1830-1864). - 66. Suppresslo (1864-1884). - 67. Honorati¿s a Biala. 65. - Ab anno 1810 uni versi fratres poloni in unicam pro– vinciam SS. .A.dalberti et Stanislai congregati sunt. Exorta per– secutione religiosa in Russia an. 1830-1831, multa supprimuntur monasteria atque sub praetextu exigui religiosorum numeri e nostris coenobiis septem clauduntur. Ex illo momento alii in propriis remanent coenobiis, alii in Galiciam transeunt. Absque periculo exsilii fratres ad Sedero apostolicam recurrere non po- (1) Cf. PETRUS VON ÜFFENBURG, Chronik der Rheinisoh- Westfiilichen Kapuziner- 01·de11sprovinz, in ÁBBisi-Gliioklein, 1937, t. XIX, p. 57 sq. (2) Cf. BC, t. X, p. 741; Die sohweizei·isohe Kapuzinei·provinz, p. 61 sq. (3) Cf. AOO, 1895, t. XI, p. 228.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz