BCCCAP00000000000000000000760

DE ACTIONJ,J APOSTOLICA. - MISSIONES INTERNAE 63 rum coetui conformatam et accommodatam, tum ob multiplicata pietatis exercitia, tum ob solemnes ritus et caeremonias quae tempore missionmn fiebant, huiusmodi sacri ministerii methodus et norma omnino idonea videbatur ad mores christiani populi corrigendos et emendandos, peccatores e vitiormn coeno eruen– dos Deoque reconciliandos, animos ad pietatem movendo et corda mnlcendo, etc. Et re qnidem vera uberes et copiosi fruc– tus ubique colligebantur. Profecto methoclus concionum religio– sarum exsequenda, alía erat apud alias gentes et nationes, et for– tasse apud alias eiusdem nationis regiones ; sed non deerant viae ac rationes ab ipsis missionariis e1cogitatae, quibus omnia scilie statuerentur et ad unitatem q,uandam deducerentur. 36. - Ooncionatores sacris missionibus 'destinati peculiari 1;i– tulo et auctoritate indigebant, et praeterea a fine saec. XVII ri– gido examini faciendo obligabantur antequam missionarii aposto– lici titulo gaudere possent. Insuper capitµlum generale an. 1706 statuit ut eisdem qualitatibns moralibus maturitatis, prudentiae, bonitatis et doctrinae praediti essent, ac confessarii ad confes~ siones religiosorum ac saecularium excipiendas deputati (1). Olemens X ( Ooelestium munerum, 23 sept. 1675) his missio– nariis facultatem concedit impertiendi benedictionem aposto– licam et plenariarn omnium peccatorurn suorum indulgentiam pro una vice dumtaxat pro unaquaque missione, eademque gra– tia christifideles orones ad quos a superioribus mittebanturr gaudebant ; atque Innocentius XI ( Coelestium mttnerum, 22 ian. 1689) addidit ut per modum suffragii animabus defunctis haec indulgentia applicari posset. Praeterea Alexancler VIII, clum has gratias auctoritate apostolica confirrnabat (.AUas, 27 oct. 1689), votis Procuratoris generalis benigne annuens, facultatem ad sepa tennium cluraturam concessit « praefatis religiosis missionariis in sacro presbyteratus ordine constitutis quorumcumque chri– stifidelium saeculariurn in actu et occasione missionum huius– modi, illisque durantibus tantum .... sacramentales confessiones, de Ordinariorum locorum respective licentia audiendi » (2), quae facultas statis temporibus cleinceps renovata est. (1) Of. Oolleotio authentioa, in AOC, 1891, t. VII, p. 333, n. 6. (2) Cf. BC, t. I, p. 126, 136 sq., 203. Seoundum decretum S. Congr. de Prop,. Fide die 19 aug. au. 1743 latum dc,nomiuatio « missiona,ri npostolioi » dumtaxat alumnis oollegiorum pontifloiorum oompetebat, aliisque saceI"dotibus ad missiones·

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz